Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/517"

From GATE
(Not proofread: Created page with "''in annis expansis, et offeret cellula communis 28 pro Cyclo Solis novo quaesito.''<br> ''<center>Modus tertius, Per Digitorum articulos.</center>'' PEr digitorum quoque arti...")
(No difference)

Revision as of 19:46, 8 January 2020

This page has not been proofread


in annis expansis, et offeret cellula communis 28 pro Cyclo Solis novo quaesito.

Modus tertius, Per Digitorum articulos.

PEr digitorum quoque articulos disponi possunt numerI Tabulae praecedentis, ut hic apparet. Nempe in quatuor primis digitorum articulis collocentur hi numeri 0, 1, 2, 3: sub ipsis hi, 5, 9, 13, 17: et sub his disponantur centesimi ac millesimi, qui ad libitum extendi possunt.
His factis, oblato quocunque anno Christi, cujus Cyclum Solis novum scire cupis, sic age: Quaere sedem millesimorum, et centesimorum in digitis; numeri immediate supra ipsos scripti, sunt numeri Cycli quaesiti, nempe vel 5, vel 9, vel 13, vel 17. Et quidem si millesimi ac centesimi sedem habeant in digito Indice, sunt bissextiles; si in digito Medio, sunt primi post bissextilem; si in digito Annulari, sunt secundi; si in digito Auriculari, sunt tertii post ultimum bissextilem.
Si millesimis ac centesimis adhaerent alii numeri expansi infra centum, rejice ex ipsis 28, quoties potes, et a Cyclo millesimorum ac centesimorum, quibus adhaerent, inchoando numera per ordinem tot numeros, quot annos habes residuos; numerus, in quem cadit ultimus annus, est numerus Cycli quaesitus.
EXEMPLUM I. Vis scire Cyclum novum anni 1800. Invenies hunc annum in digito Annulari. Ergo numerus Cycli illius anni est 13, et annus ipse est secundus centesimus post ultimum centesimum bissextilem, ac proinde communis.
EXEMPLUM II. Vis scire Cyclum anni 1693. Quaere