Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/512

From GATE
Revision as of 17:37, 8 January 2020 by Lovison2019 MELE (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "seu Cycli numerum quovis anno Christi dato currentem indagare, poterit hoc fieri triplici consueto modo, per Arithmeticam, per Tabulam, et per Digitorum articulos, ut sequitur...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


seu Cycli numerum quovis anno Christi dato currentem indagare, poterit hoc fieri triplici consueto modo, per Arithmeticam, per Tabulam, et per Digitorum articulos, ut sequitur.

Modus primus, Per Arithmeticam.

DIes exemptiles per Regulam IV. inventi, ducantur in 12; productum dividatur per 28; residuum tollatur ex Cyclo Solari veteri, per Regulam praecedentem invento; vel si fieri subtractio non possit, addantur veteri Cyclo 28, ac deinde fiat subtractio; eritque residuum Cyclus novus.
Vel. Subtrahatur duodecuplum dierum exemptilium ex summa annorum Christi et 9; residuum dividatur per 28; eritque quod divisione peracta restat, Cyclus novus quaesitus.
EXEMPLUM I. Vis scire Cyclum Solis novum anni 1700. Dies exemptiles praedicti anni sunt 11; horum duodecuplum sunt 132; his divisis per 28, restant 20; his sunlatis ex Cyclo solari veteri, qui est 1 (additis prius 28,) remanent 9, pro Cyclo solari novo.
Idem invenies, si 132, id est, duodecuplum dierum exemptilium, subtrahas a 1709, et residuum 1577, dividas per 28, sumasque residuum, quod est 9, ut antea.
EXEMPLUM II. Cupis scire Cyclum Solis novum anni 8564. Dies exemptiles hujus anni sunt 62; eorum duodecuplum 744; quo ex 8573, summa videlicet annorum datorum et 9, subtracto, restant 7829; quibus per 28 divisis, supersunt 17, Cyclus novus quaesitus.
Ratio Regulae. Ad annos Christi adduntur 9, ut perveniatur ad initium Cycli 28 annorum, in quo Christus fuit natus, quod initium praecessit annis novem Nativitatem Christi. Ab annis Christi datis et 9, auferuntur dies exemptiles per 12 multiplicati, propter causam sequentem. Diximus, si intra spatium 400 annorum ter omittatur dies bissextus, nempe in illis annorum centuriis, quibus per 400 divisis aliquid remanet, redire post 400 annos eundem litterarum Dominicalium ordinem. Quod sic ostendi cum P. Guldino loco citato potest.