Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/506

From GATE
Revision as of 16:23, 8 January 2020 by Lovison2019 MELE (talk | contribs)
This page has not been proofread


Modus secundus, Per Tabulam.

MOdos plures inveniendi quovis anno dato numerum Cycli Solaris per Tabulas, tam particulares inchoatas a certo anno, v. g. ab anno correctionis 1582, quam universales inchoatas ab ortu Christi in perpetuum, tradit P. Clavius diversis in locis, nempe in Canone 3. Calendarii Gregoriani perpetui, in cap. 20. Calendarii Gregoriani, et in Computo Ecclesiastico Par. 1. cap. 3. ubi Tabulam disponit in articulis digitorum. Tabula, quam hic damus, facillima est, et extendi potest in infinitum; quam idem Clavius tradit in Computo Ecclesiastico Par. 2. sed paulo aliter constructam. Structura nostra est, ut sequitur. Usum docebimus post eam.
Structuram Tabulae. In capite Tabulae descripti sunt anni centesimi, a centesimo 0, usque ad 6200. Potest extendi sursum Tabula in infinitum. In latere sinistro descripti sunt centum anni expansi, ita distributi, ut si a centesimis deorsum, ab expansis dextrorsum pergas, in cellula communi seu concursus reperiatur Cyclus Solis ipsis debitus. Centesimis subjiciuntur immediate in prima columna transversali numeri Cycli Solaris centesimis suprascriptis debiti, et ordine quidem naturali, quia Cycli hujus numeri subsequentes superant antecedentes semper unitate, usque ad 28, post quem unitatem reditur.
Usus Tabulae. Cycli solaris numeri centesimis competentes, sunt immediate subjecti, ut dixi, ipsis centesimis. Itaque annorum 0.700. 1400. 2100. 2800. 3500. 4200. 4900. 5600 Cyclus solaris est IX, seu 9; annorum vero 100. 800. 1500 etc. Cyclus solaris est XXV, seu 25, et sic de caeteris, ut in Tabula apparet. Itaque si annorum centesimorum Cyclum solarem, seu numerum solaris Cycli desideras, quaere annum in capite Tabulae, et sub ipso immediate habebis numerum quaesitum, nempe 9 sub 700, sub 1400, sub 2100 etc. et 25 sub 100, sub 800 etc.
Si centesimis adhaerent non centesimi, quaere centesimos in capite Tabulae, reliquos adhaerentes in latere sinistro inter annos expansos, et cellula communis, si inde deorsum,