Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/506"

From GATE
(Not proofread: Created page with "''<center>Modus secundus, Per Tabulam.</center>'' MOdos plures inveniendi quovis anno dato numerum Cycli Solaris per Tabulas, tam particulares inchoatas a certo anno, v. g. ab...")
(No difference)

Revision as of 13:40, 8 January 2020

This page has not been proofread


Modus secundus, Per Tabulam.

MOdos plures inveniendi quovis anno dato numerum Cycli Solaris per Tabulas, tam particulares inchoatas a certo anno, v. g. ab anno correctionis 1582, quam universales inchoatas ab ortu Christi in perpetuum, tradit P. Clavius diversis in locis, nempe in Canone 3. Calendarii Gregoriani perpetui, in cap. 20. Calendarii Gregoriani, et in Computo Ecclesiastico Par. 1. cap. 3. ubi Tabulam disponit in articulis digitorum. Tabula, quam hic damus, facillima est, et extendi potest in infinitum; quam idem Clavius tradit in Computo Ecclesiastico Par. 2. sed paulo aliter constructam. Structura nostra est, ut sequitur. Usum docebimus post eam.