Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/505"

From GATE
m (→‎top: clean up)
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 5: Line 5:
 
''ANnus Christi propositis adde 9; summam divide per 28; residuum erit Cyclus Solis quaesitus: si nihil residuum fuerit, Cyclus erit 28. Quotus indicat, quoties Cyclus integer in robem redierit a Christi ortu usque ad annum datum.''<br>
 
''ANnus Christi propositis adde 9; summam divide per 28; residuum erit Cyclus Solis quaesitus: si nihil residuum fuerit, Cyclus erit 28. Quotus indicat, quoties Cyclus integer in robem redierit a Christi ortu usque ad annum datum.''<br>
 
EXEMPLUM. Cupis scire Cyclum Solis anni 1670; adde 9, et fiunt 1679; haec divide divide per 28, restant 27 pro Cyclo Solis quaesito.<br>
 
EXEMPLUM. Cupis scire Cyclum Solis anni 1670; adde 9, et fiunt 1679; haec divide divide per 28, restant 27 pro Cyclo Solis quaesito.<br>
Ratio Regulae. Adduntur annis Christi 9, quia proximo anno ante eram Christianam Cyclus Solis fuit 9. Divisio sit per 28, ut omnes Cycli integri abjiciantur ex annis datis, constetque an ultimus annus ultimi Cycli currat, aut quotus sit annus Cycli novi ab ultimo inchoati.<noinclude><references/></noinclude>
+
Ratio Regulae. Adduntur annis Christi 9, quia proximo anno ante eram Christianam Cyclus Solis fuit 9. Divisio sit per 28, ut omnes Cycli integri abjiciantur ex annis datis, constetque an ultimus annus ultimi Cycli currat, aut quotus sit annus Cycli novi ab ultimo inchoati.<noinclude><references/> {{TurnPage}}</noinclude>
  
  

Latest revision as of 15:48, 6 May 2020

This page has not been proofread


REGULA V.
Cyclum Solis veterem invenire quovis anno dato.

DIximus supra Cap. 10. §. 3. Cyclum Solis, seu Solarem, nihil aliud esse, quam intervallum seu revolutionem 28 annorum, ab unitate usque ad 28, qua revolutione peracta redeatur iterum ad unitatem. Addidimus, Cyclum hunc 28 annorum procreari ex multiplicatione 7 per 4, propterea quod septem diebus hebdomadae septem sint in Calendario praefixae litterae, quas Dominicales vocant, eo quod una illarum singulis annis diem Dominicum indicet per ordinem; qui quidem ordo singulis septenniis absolveretur, nisi quarto quolibet anno dies intercalaris eum interrumperet, ac duas litteras Dominicales exposceret, efficeretque ut non nisi post 28 annos idem ordo rediret. Ex hoc factum est, ut idem Cyclus litterarum Dominicalium appelletur. Hunc Cyclum Ecclesia ante correctionem Calendarii semper adhibuit ad litteram Dominicalem quovis anno inveniendam: nunc post correctionem tametsi non necessarium sit ad praedictum usum, explicandum tamen est, quo artificio ejus numerus, qui quovis anno currit, investigandus sit.

Modus primus, Per Arithmeticam.

ANnus Christi propositis adde 9; summam divide per 28; residuum erit Cyclus Solis quaesitus: si nihil residuum fuerit, Cyclus erit 28. Quotus indicat, quoties Cyclus integer in robem redierit a Christi ortu usque ad annum datum.
EXEMPLUM. Cupis scire Cyclum Solis anni 1670; adde 9, et fiunt 1679; haec divide divide per 28, restant 27 pro Cyclo Solis quaesito.
Ratio Regulae. Adduntur annis Christi 9, quia proximo anno ante eram Christianam Cyclus Solis fuit 9. Divisio sit per 28, ut omnes Cycli integri abjiciantur ex annis datis, constetque an ultimus annus ultimi Cycli currat, aut quotus sit annus Cycli novi ab ultimo inchoati.