Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/503"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "centesimis, qui supersunt, (qui nunquam possunt esse plures quam tres) eximitur unus dies. Adduntur praeterea 10, propter decem dies ex anno correctionis 1582 exemptos.
<c...")

m (→‎top: clean up)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 4: Line 4:

II. Pater Clavius in Computo Ecclesiastico cap. 5. hanc praescribit Regulam ad dies eximendos inveniendos; quae tamen a nostra non discrepat, sed solum faciliorem paulo reddit operationem Arithmeticam. Ablatis, inquit, annis 1600 ex numero annorum Christi propositum, partire reliquos annos per 4:  Quotientem numerum per 3 multiplica, et producto numero residuum divisionis, si quod est, adjice; conficiesque numerum dierum ad illud usque tempus exemptorum ultra decem dies, qui anno correctionis exempti sunt. ''Verbi gratia, scire quis optet, quot sint dies exempti a tempore correctionis usque ad annum 6790 inclusive: detrahat 1600 ex 6700 (nam centesimorum tantum ratio habetur) ut remaneant 5100, hoc est, anni centesimi 51: qui si per 4 dividantur, erit Quotiens 12, et residuum 3. Si igitur Quotiens 12 multiplicetur per 3, et procreato numero 36 adjiciantur 3 anni centesimi ex divisione residui; conficientur 39 dies usque ad annum 6790 inclusive detracti; quibus si adjiciantur dies 10, anno correctionis exempti, fient dies omnino 49. Haec Clavius; quae tamen, ut dixi, non differunt a nostris.''

''Modus secundus, per Tabulam.''

''Modus secundus, per Tabulam.''

EOsdem dies exemptiles invenies per Tabulam ad sequentem modum constructam; cujus usus incipit ab anno 1700, et extendi potest in infinitum. Semper autem diebus in Tabula repertis adjungi debent dies 10, ex Calendario in anno correctionis sublati.

EOsdem dies exemptiles invenies per Tabulam ad sequentem modum constructam; cujus usus incipit ab anno 1700, et extendi potest in infinitum. Semper autem diebus in Tabula repertis adjungi debent dies 10, ex Calendario in anno correctionis sublati.<noinclude><references/></noinclude>

[[Category:AKC Works pages]]

[[Category:AKC Pages]]

[[Category:Organum mathematicum (1668)]]
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>

Revision as of 10:42, 14 February 2020

This page has not been proofread

centesimis, qui supersunt, (qui nunquam possunt esse plures quam tres) eximitur unus dies. Adduntur praeterea 10, propter decem dies ex anno correctionis 1582 exemptos.

Annotationes.

I. Si futuris temporibus fieret intercalationis ordinariae omissio, illius etiam ratio habenda esset, et adhuc unus dies eximendus.
II. Pater Clavius in Computo Ecclesiastico cap. 5. hanc praescribit Regulam ad dies eximendos inveniendos; quae tamen a nostra non discrepat, sed solum faciliorem paulo reddit operationem Arithmeticam. Ablatis, inquit, annis 1600 ex numero annorum Christi propositum, partire reliquos annos per 4: Quotientem numerum per 3 multiplica, et producto numero residuum divisionis, si quod est, adjice; conficiesque numerum dierum ad illud usque tempus exemptorum ultra decem dies, qui anno correctionis exempti sunt. Verbi gratia, scire quis optet, quot sint dies exempti a tempore correctionis usque ad annum 6790 inclusive: detrahat 1600 ex 6700 (nam centesimorum tantum ratio habetur) ut remaneant 5100, hoc est, anni centesimi 51: qui si per 4 dividantur, erit Quotiens 12, et residuum 3. Si igitur Quotiens 12 multiplicetur per 3, et procreato numero 36 adjiciantur 3 anni centesimi ex divisione residui; conficientur 39 dies usque ad annum 6790 inclusive detracti; quibus si adjiciantur dies 10, anno correctionis exempti, fient dies omnino 49. Haec Clavius; quae tamen, ut dixi, non differunt a nostris.

Modus secundus, per Tabulam.