Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/500

From GATE
Revision as of 15:48, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


articulum et numerum 53 huic adde 1, et habebis 6, pro aureo numero quaesito.
EXEMPLUM III. Sit datus annus Christi 1200. Uti poteris vel manu Figura 6, vel manu Fig. 7.
Per manum Figurae 6 sic invenies dicti anni Aureum numerum. Tribue articulo primo annos Christi 20, articulo secundo annos 40 etc. articulo decimo nono annos 380, et redeundo ad initium tribue articulo primo annos 400, secundo 420, tertio 440 etc. pervenies cum ultimo anno ad articulum et numerum 3; cut si addas I, habebis 4 pro Aureo numero dicti anni.
Per manum Figura 7. sic eundem Aureum numerum quaeres. Tribue articulo et numero primo annos Christi 400, secundo 800, tertio 1200. Huic articulo et numero 3 adde 1, habes iterum 4 pro Aureo numero desiderato.
EXEMPLUM IV. Sit datus annus 1216. Aureum numerum invenies per utramque manum.
Per primam quidem manum Figurae sextae, si, postquam cum anno Christi 1200 pervenisti usque ad articulum 3, pergas numerare adhuc 16 articulos, tribuendo unicuique unum tantum annum Christi, pervenies enim usque ad articulum 19; cui si addas 1, et a summa 20 abjicias 19, habebis 1 pro Aureo numero anni 1216.
Per secundam manum Figurae 7 sic invenies eundem Aureum numerum. Postquam cum anno 1200 pervenisti usque ad articulum 3, perge ut antea numerare adhuc sexdecim articulos, tribuendo unicuique unum annum: pervenies cum anno ultimo seu decimo sexto usque ad articulum 19, ut antea; cui numero si adaas 1, et a summa 20 abjicias 19, remanet ut antea 1 pro numero Aureo anni 1216.
Simili modo invenies facilissime per manum Figurae 7 quantumvis multorum annorum Christi Aureum numerum, et adhuc facilius plurium annorum per manum Figurae 8. En, quanta seges ex femine exiguo, quale est, quod disposuimus in manu Figurae 5. Sed manum de Tabula.