Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/499

From GATE
Revision as of 15:48, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


His praemissis, sic invenies Aureum numerum quovis anno Christi dato. Primo, novendecim Aureos numeros dispone in novendecim articulis seu sedibus digitorum manus sinistrae, prout apparet in Fig. 5. Secundo cum annis Christi datis ingredere manum, et primo articulo ac numero tribue annum Christi primum, secundo secundum, tertio tertium etc. decimonono decimumnonum, et redeundo ad initium primo tribue annum vigesimus, secundo vigesimum primum etc. pergendo semper in orbem, donec pervenias numerando ad ultimum annum Christi. Tertio, numero articuli, in quo finitur ultimus annorum Christi datorum, adde 1; summa erit Aureus numerus desideratus.
EXEMPLUM. Datus sit annus Christi 40. Ingredere manum, et numero 1 tribue annum Christi primum, secundo secundum, tertio tertium, decimonono decimumnonum; iterum primo vigesimum, secundo vigesimum primum etc. pervenies cum anno Christi quadragesimo ad articulum et numerum 2. Huic adde 1, ut fiant 3, quae erunt Aureus numerus auaesitus.

Annotatio I.

Si anni Christi dati sunt multi; ne cogaris toties percurrere articulos manus, donec pervenias ad ultimum annum, dispone numeros prout apparet in Fig. 6. et ingrediendo cum annis datis tribue articulo ac numero primo annos Christi 20, secundo 40, tertio 60 etc. Numero articuli, in quem cadit ultimus annorum datorum, adde 1, eritque summa resultans, si non superat 20, Aureus numerus quaesitus: si summa superat 20, abjice 19, et residuo adde 1, et habebis Aureum numerum.
EXEMPLUM I. Sit datus annus Christi 360, cujus Aureum numerum velis scire. Ingredere cum annis datis manum Figurae 6, et operare ut dictum; pervenies cum anno Christi ultimo usuqe ad articulum et numerum 18; adde his 1, habebis 19, pro Aureo numero quaesito.
EXEMPLUM II. Sit datus annus Christi 366. Operare ut dictum, et pervenies cum anno 360 usque ad articulum et numerum 18; ad hoc perge numerare adhuc sex articulos, pervenies usque ad