Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/498

From GATE
Revision as of 16:48, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


hunc iterum percursis reliquis reditur ad secundum, secundus jam valet 40; et si ab hoc percursis reliquis reditur ad tertium, hictertius valet 60 etc.
Idem numerus primus sumi potest pro 400; secundus pro 800, tertius pro 1200 etc. quia si primo articulo ac numero tribuatur 20, secundo 40, tertio 60 etc. tribuuntur decimonono 380, ac proinde quando reditur ad secundum, valebit is 400; et si pergatur ad finem usque, et redeatur ad secundum, tribuendo sequentibus semper 20 plus quam antecedentibus; secundus valebit 800, et tertius 1200 etc. Simili de causa primo articulo ac numero tribui possunt 800, secundo 1600, tertio 2400 etc. sed non est necessariuk, quia hos annos jam reperimus in aliis articulis, qui sequuntur.