Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/491

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


remanet 13 cui si addatur 1, propter 20 semel abjecta, fiunt 2. Quoniam igitur annus 200 collocatur in prima cellula tertiae columnae C, ponedus estibidem annus 9700 propositus. Eadem est ratio de aliis annis.
IV. Causa, cur numeri novendecim in novendecim cellulis modo et ordine explicato collocentur, haec est. Quia proximo anno ante christum natum fuit Aureus numerus 1, ideo collocandus est Aureus numerus 1 in prima cellula primae columnae A, ubi positus est annu Christi 0, hoc est, annus, qui Christi ortum proxime antecessit. Quoniam vero Cyclus Aurei numeri quinquies in 100 annis continetur, et consequenter, percursis omnibus novendecim cellulis, rediiur ad cellulam, quae habet numerum 1, et supersunt 5; si haec 5 pergas numerare in subsequentibus ordine cellulis primae columnae, cadit numerus Aureus 6 in primam cellulam secundae columnae B, in qua est annus 100 post Christum natum. Rursus quoniam in subsequentibus centum annis ab anno 100 usque ad 200 continetur Cyclus Aurei numeri quinquies, et remanent iterum 5; si haec numerentur in cellulis post numerum 6 jam collocatum in prima secundae columnae cellula, cadent 11 in primam cellulam tertiae columnae C. Simili de causa reliqui omnes numeri Aurei, in cellulis novendecim collocati, cadent in dictas cellulas, quilibet in locum illum, quem occupat in Superiori Tabella.

Alius Modus inviendi Aureum numerum quovis tempore, per Tabulam.

TAbulam hanc, sed paulo aliter constructam, habet P. Clavius in parte 2. Computi Ecclesiastici. Structura et Usus ejus facillimus est.
Structura. In Capite Tabulae notati sunt anni centesimi Christi Domini, a 0 usque 7500. Potest continuari ulterius in infinitum. In latere sinitro appositi sunt centum anni expansi. Centesimis subjiciuntur immediate numeri Aurei, qui in Tabula apparent. Aureus numerus anni 0, 1900, 3800, 5700 est 1; annorum 100, 2000, 3900, 5800 Aureus numerus est 6 etc.
Usus. Proposito quovis anno centesimo Christi, cujus Aureum numerum desideras, quaere eum inter centesimos: Aureus numerus proximus ipsi subjectus est, qui quaeritur. Si centesimis adjuncti sunt alii anni, quaere centesimos inter centesimos, et