Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/481

From GATE
Revision as of 16:47, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


REGULA II.
An anni centesimi propositi majores quam 1600 post Calendarii correctionem sint bissextiles, et quoti post eum sint, invenire.

COrrectio Calendarii fuit facta Anno 1582 a Gregorio XIII. Pontifice Maximo. Ante correctionem omnes centesimi erant bissextiles (quales adhuc sunt in Calendario veteri:) post correctionem, ut diximus Cap. 10. non omnes sunt bissextiles, sed ab anno 1600, quem adhuc bissextilem esse voluit; in qualibet tetracosieteride seu intervallo quadringentorum annorum, primi tres centesimi sunt communes, et solus quartus est intercalaris, idque tamdiu, donec alia aequatio anni fiat, si opus fuerit. itaque Regula haec servit tantum pro Calendario novo.

Modus primus, Per Arithmeticam.

EX annis centesimis majoribus quam 1600 abjice duas cyphras ad dexteram, residuum divide per 4; si nihil remanet, annus centesimus propositus est bissextus; si remanet 1, est primus post bissextilem centesimum; si 2, est secundus; si 3, est tertius.
EXEMPLUM I. Sit propositus annus 1700. Abjice duas cyphras, quae sunt ad dexteram, et residuum 17 divide per 4; remanet 1; signum ergo est, eum esse annum communem, et primum post ultimum centesimum bissextum.
EXEMPLUM II. Sit iterum propositus annus 2000. Abjectis duabus cyphris, residuum 20 divide per 4; et quia nihil remanet, signum est, eum esse bissextum.
Ratio Regulae est ipsum Pontificis statutum, factum requirente id anni aequatione, ut citato Capite 10 diximus.

Annotatio.

Hac Regula durat usque ad novam aequationem anni bissextilis: quae si fieret, interrumperetur illo anno, et post eum denuo locum haberet.