Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/472

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


latus Tabulae expansie positis. III. Quando ad aliquem annum centesimum et vox Biss. et Character Lunae positus est, ascendatur in eudem Litteris.

§. III.
Usus Tabulae expansae Epactarum, et Tabulae aequationis ejusdem.

PRaecedentes duae Tabulae constructae sunt, ut scias, quaenam Epactarum linea ex triginta propositis in Tabula expansa, et cosequenter quaenam 19 Epactae ex 30 in eadem Tabula et in Calendario Ecclesiastico descriptis, in qualibet annorum centuria aut centuriis in usu sint (semper enim 19 tantum in usu sunt, correspondentes 19 Aureis numeris, ut saepe diximus.) Quod ut deprehendas quovis anno centesimo proposito, quaere in Tabula aequationis centuriam, pro qua Epactas, seu Epactarum lineam desideras; et vide, quam et qualem Litteram versus sinistram adjunctam gerat: illam eandem Litteram quaere in latere dextro aut sinistro Tabulae expansae Epactarum: et erunt 19 Epactae ei Litterae dextrorsum aut sinistrorsum respondentes, illae, quae in data centuria in usu sunt.
EXEMPLUM I. Cupis scire, quae 19 Epactae, seu quaenam Epactarum linea, in centuria 1600 in usu sit. Quaere annum 1600 in Tabula aequationis, et videbis illi adscriptam Litteram D majusculam: quaere ergo eandem illam Litteram in latere Tabulae expansae, et videbis illi respondere lineam Epactarum octavam, et dextrorsum signatas Epactas XXIII. IV. XV. XXVI. etc. Hae ergo in usu sunt tota illa centuria.
EXEMPLUM II. Cupio scire, quae linea, et quae 19 Epactae in centuria 4000 currant. Quaero in Tabula aequationis dictam centuriuam 4000, illique Litteram m minusculam adscriptam video. Hanc Litteram quaero in Tabula expansa, eique adscriptam video lineam Epactarum decimam nonam, et has novendecim Epactas XII. XXIII. IV. XV. etc. Hae ergo in usu sunt centuria illa 4000.