Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/459

From GATE
Revision as of 16:46, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


usque 1, quae Epacta dei trigesimo Januarii praefigitur; post quam eodem ordine repetuntur omnes triginta Epactae usqu e ad finem Calendarii, ita ut duodecies tantum omnes Calendario inscribatur, et supersint hae undecim, *, XXIX, XXVIII, XVII. XXVI, XXV. XXIII. XXII. XXI. XX. quae decimo tertio loco repetuntur in postremis undecim diebus Decembris.
Sunt tamen in sex Calendarii locis, nimirum 5 Februarii, 5 Aprilis, 3 Junii, 1 Augusti, 29 Septembris, et 27 Novembris (in quos dies cadit Epacta XXV ex dispositione explicata) hae duae Epactae XXV. XXIV. simul eidem diei adscriptae.
Praeterea Epacta haec, 25, alio charactere aut colore in mnesibus, in quibus binae Epactae non sunt copulaae, scripta est ad latus Epactae XXV; in quibus vero copulatae sunt, ad latus Epactae XXVI.
Denique ad ultimum Decembris, alio quoque charactere aut colore, posita est Epacta 19 ad latus Epactae XX.
Ideo autem binae Epactae copulatae sunt in sex locis seu diebus praedictis, quia alioquin, si sinagulae ordine retrogrado ad anni finem usque se mutuo consequerentur fine illa duarum copulatione, fierent omnes duodecim Lunationes dierum 30, et omnes Epactae 30 duodecies repetitae occuparent Calendarii dies 360. Ut igitur Lunationes alternis existant 30, aut 29 dieru, et omnes Epactae occupent tantum 354 dies; necessarium fuit, duas Epactas simul copulare in eodem die in sex mensibus. Cum enim Epacta XXIV cum aliis eam insequentibus ascenderit in Februario v. g. una die supra locum suum naturalem versus mensis initium; propter duas illas Epactas eidem diei adscriptas efficitur, ut Lunationes incipientes a 30 Epactis, Epactam XXIV eidem diei cum Epacta XXV adscriptam antecedentibus usque ad EPactam XXIV inclusive Januarii, contineant dies tantummodo 29. Idem intelligendum est de aliis Lunationibus earundem 30 Epactarum, quae in aliis quinque locis Calendarii Epactam XXIV eidem diei cum Epacta XXV adscriptam antecedunt.
Ideo praeterea Epacta haec, 25, alio charactere vel colore posita est in aliquibus mensibus ad latus Epactae XXV, in aliis vero