Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/457

From GATE
Revision as of 16:48, 2 January 2020 by Antonio Mele (talk | contribs)
This page has not been proofread


CAPUT XI.
De Epactis, earumque dispositione, et usu, in Calendario Novo.

QUoniam loco Cycli Aurei numeri substituti sunt in Calendario Novo 30 numeri Epactarum, explicandum paulo fusius est, quid sint Epactae, quomodo in Calendario sint dispositae, et quis earum usus.

§. I.
Quid sint Epactae, et quotnam.

EPactae, graece , id est, dies adsciti seu adjecti, a verbo , quod significat introduco, adscisco, adjicio, sunt dies adjiciendi anno Lunari communi dierum 354, ut exaequetur anno Solari communi dierum 365.
Vel, Epactae sunt numeri dierum, qui ultimo cujusque anni Solaris mense, hoc est, Decembri, post ultimam Lunationem anni illius supersunt, et anno Lunari addi debent, ut Solari adaequetur. Ut si Lunatio ultima anni terminetur ultimo die Decembris, ita ut nulla dies anni supersit; Epacta insequentis anni erit o: si penultimo, hoc est, 29 die claudatur ultima Lunatio, ita ut duo dies anni Solaris supersint; Epacta erit 2: in aliis denique annis erit 3, 4, 5, etc. donec ad Lunationem perveniatur, quae finem habeat ipsis Calendis Decembris, ita ut 30 dies ex anno Solari supersint.
Tunc autem Lunatio illa, quae finitur Calendis Decembris, non est ultima illius anni, sed penultima, quia 30 illi dies superflui constituunt ultimam ac decimam tertiam seu embolismalem illius anni Lunationem, ac proinde Epacta tunc erit o, vel XXX, et in Calendario exprimitur, hoc signo, *, propterea quod, si proprie loqui velimus, nulla Epacta possit esse 30, cum quaeliber debeat esse minor quam tempus integrae Lunationis, quod est dierum aut 30, aut 29.