Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/456

From GATE
Revision as of 11:41, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has not been proofread


ipso festo die S. Matthiae Apostoli, intercalatur seu interjicitur unus dies; necessario post diem illum intercalatum mutari ac transiliri debet Littera, quae a principio anni usque ad tempus illud fuit Dominicalis, et assumi proxime antecedens: ita ut duas habeat annus bissextilis Dominicales Litteras, unam a principio anni usque ad Festum S. Mattiae, alteram ab illo Festo usque ad finem anni. Interrumpitur ergo iterum singulis quatuor annis praedictus ordo septem Litterarum Dominicalium, et non nisi post quater septenos, vel rectius post septies quaternos, hoc est, post 28 annos, illarum ordo absolvitur.
Hoc igitur 28 annorum intervallum, quo Litterae Dominicales in orbem redeunt, vocatur Cyclus Solis ideo, quod dies Dominicus, ad quem pro singulis annis inveniendum est institutus, dies Solis vocatur. Idem intervallum nascitur ex ductu numeri 4 in 7, quia, ut dixi, septies quarto quoque anno fieri debet interruptio, antequam septem Litterae in orbem redeant, et eodem ordine diem Dominicum indicent, quo antea.
Hujus itaque Cycli beneficio Littera Dominicalis cujusque anni investigabatur pro Veteri Calendario in perpetuum, modo infra dicendo. At quoniam hic Cyclus interruptus fuit anno 1582, quo correctum fuit Calendarium, propter decem dies ex anno illo ejectos; et praetera qui singulis quadrigentis annis ter interrumpi debet inposterum, propter tres Bissextos quadrigentis quibusque annis omittendos; non potest amplius esse in usu, sed alius, totidem tamen annorum intervalli, constituendus fuit ab anno correctionis ad annum Christi 1700 exclusive, alius ab hoc anno in futura saecula perpetuus, donec denuo dies aliquis extra ordinem vel addatur, veldematur cuipiam anno.
Praxes inveniendi quolibet anno numerum hujus Cycli pro Calendario Novo, dabimus infra suo loco, quae facilis est, et ingeniosa.