Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/455

From GATE
Revision as of 16:46, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Cyclus dicitur, est intervallum 28 annorum, quo evoluto, Litterae Dominicales Calendario appositae redeunt eodem ordine, quo antea erant.
Ad quod intelligendum, recolendum est id, quod diximus supra Cap. 5. annum videlicet Solarem Politicum (et consequenter Ecclesiasticum, quoniam Ecclesia eodem utitur) dividi in 52 hebdomadas, et in anno communi dierum 365 remanere unum diem, in anno vero bissextili dierum 366 remanere duos dies. Cum igitur in Calendario tam Politico, quam Ecclesiastico, quaevis hebdomas dierum totius anni soleat his primis septem Alphabeti litteris, A, B, C, D, E, F, G, ordine positis notari, ita ut primus anni dies adscriptam habeat litteram A, secundus B, tertius C, et sic deinceps usque ad octavum diem, qui litteram A resumit; et harum litterarum una singulis annis denotet diem Solis seu Dominicum, reliquae vero reliquos septimanae dies, ut diximus Cap. 6. fit, ut quae littera uno anno denotavit diem Dominicum, fuitque littera Dominicalis, sequenti anno non possit amplius esse Dominicalis, sed assumenda sit pro Dominicali proxime praecedens in praedicto ordine, ut si in anno aliquo littera D est Dominicalis, anno sequenti erit littera C, quae praecedit litteram D; et si littera A est in aliquo anno Dominicalis, sequenti anno erit littera G, quae praecedit litteram A. Et ratio est, quia annus, qui inchoatur cum littera A, finitur cum eadem; ergo si primus dies anni fuit dies Dominicus, et habuit pro littera Dominicali A, etiam ultimus dies anni erit Dominicus, et habebit praefixam litteram A, ac proinde sequentis anni primus dies erit dies Lunae, et denotabitur similiter per litteram A; ergo proxime sequens dies Dominicus (et consequenter reliqui per annum) denotabitur per litteram G.
Si omnes anni essent communes dieru 365, haberentque septimanas 52, et diem unum; septem praedictae litterae redirent in orbem singulis septenniis, et quaelibet post septem elapsos annos denuo esset Dominicalis eodem ordine quo antea. At quia quartus quilibet annus intercalaris est, et dies continent 366, septimanas vero 52 et dies 2, ac proinde anno illo post 24 Februarii,