Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/451"

From GATE
m (→‎top: clean up)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 2: Line 2:
 
Ut igitur crassus hic error tolleretur, et tamen a Decreto Concilii Nicaeni non discederetur quoad tempus celebrandi Pascha (nempe Dominica proxima sequente diem XIV Lunae cadentem in Aequinoctium vernum, aut proxime post ipsum) necessarium omnino fuit ''Primo'',
 
ut Aequinoctium vernum in pristinam suam sedem a Patribus dicti Concilii ei tributam, nimirum in diem 21 Martii restitueretur: ''Secundo'', ut Novilunia ac Plenilunia vel per numeros Aureos in Calendario aliter dispositos, vel alio modo ita monstrarentur, ut ab illis, quae calculus Astronomorum secundum medium motum exhibet, quoad ejus fieri potest, non discreparent. Quoniam vero aequinoctium in suam sedem restitui non potuit, nisi per aliquot dierum exemptionem e Calendario Veteri; futurum necessario erat, ut Cyclus Solaris, sive Litterarum Dominicalium, in Ecclesia tunc usitatus, et in eodem Veteri Calendario dispositus, interrumperetur; ideo necessarium fuit ''Tertio'', hunc quoque Cyclum ita innovare, ut per eum, quocunque anno proposito, Littera Dominicalis non secus post correctionem Calendarii, quam ante, posset inveniri.<br>
 
In tribus itaque totum negotium correctionis Calendarii consistit, nimirum in Aequinoctii restitutione, et in propria sede retentione, in Cycli Lunaris emendatione ad indicanda Novilunia ac Plenilunia; et in innovatione Cycli Solaris ad inveniendam Litteram Dominicalem. De singulis breviter aliquid dicemus, et videbimus, quid a Calendarii Reformatoribus circa illa actum.
+
In tribus itaque totum negotium correctionis Calendarii consistit, nimirum in Aequinoctii restitutione, et in propria sede retentione, in Cycli Lunaris emendatione ad indicanda Novilunia ac Plenilunia; et in innovatione Cycli Solaris ad inveniendam Litteram Dominicalem. De singulis breviter aliquid dicemus, et videbimus, quid a Calendarii Reformatoribus circa illa actum.<noinclude><references/></noinclude>
 +
 
 +
 
 +
[[Category:AKC Works pages]]
 +
[[Category:AKC Pages]]
 +
[[Category:Organum mathematicum (1668)]]
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
 
Revision as of 11:39, 14 February 2020

This page has not been proofread

quam revera in coelo fiunt; factum est, ut Aequinoctium deseruerit diem sibi attributum, seu retrocesserit versus Mensis Martii initium usque ad diem ejus undecimum; et Novilunium ac Plenilunium primi mensis non fuerit recte monstratum, manente nihilominus primo termino Paschali in 21 die Martii, ex Concilii Nicaeni Decreto. itaque omnes Lunae decimae quartae, quae ab 11 Martii usque ad 20 accidunt, pro non Paschalibus in Veteri Calendario habentur, ut ibidem diximus, cum tamen revera sint Paschales, siquidem omnes aut in ipso aequinoctio, aut post ipsum contingunt.
Ut igitur crassus hic error tolleretur, et tamen a Decreto Concilii Nicaeni non discederetur quoad tempus celebrandi Pascha (nempe Dominica proxima sequente diem XIV Lunae cadentem in Aequinoctium vernum, aut proxime post ipsum) necessarium omnino fuit Primo, ut Aequinoctium vernum in pristinam suam sedem a Patribus dicti Concilii ei tributam, nimirum in diem 21 Martii restitueretur: Secundo, ut Novilunia ac Plenilunia vel per numeros Aureos in Calendario aliter dispositos, vel alio modo ita monstrarentur, ut ab illis, quae calculus Astronomorum secundum medium motum exhibet, quoad ejus fieri potest, non discreparent. Quoniam vero aequinoctium in suam sedem restitui non potuit, nisi per aliquot dierum exemptionem e Calendario Veteri; futurum necessario erat, ut Cyclus Solaris, sive Litterarum Dominicalium, in Ecclesia tunc usitatus, et in eodem Veteri Calendario dispositus, interrumperetur; ideo necessarium fuit Tertio, hunc quoque Cyclum ita innovare, ut per eum, quocunque anno proposito, Littera Dominicalis non secus post correctionem Calendarii, quam ante, posset inveniri.