Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/450

From GATE
Revision as of 10:46, 16 January 2020 by Antonio Mele (talk | contribs)
This page has not been proofread


annos, quot annos dant 86400? reperies annos 312 , sive 312 . Sed finamus esse 312½ , ut fere reperitur, si unus mensis Lunaris ponatur dierum 29, horarum 12, minutorum 44.3.11. Cum igitur 312½ annis accidat error unius diei, accidet in annis 2500 error 8 dierum, et in annis 1250 (quot fere sunt a tempore Concili Nicaeni usque ad annum correctionis) accidet error 4 fere dierum.
A Concilio igitur Nicaeno, quod celebratum fuit anno Christi 325, usque ad annum 1582, quo correctum fuit Calendarium, erravit annus Solaris 10 diebus, Lunaris 4 diebus fere.
Duos ergo errores habet Vetus Calendarium, unum un anno Solari, alterum in Lunari. Ratione Solaris Novum Pascha a Vetere quatuor hebdomadibus abesse potest; ratione Lunaris una hebdomada. Quando itaque nec in Sole nec in Luna error committitur, simul utrumque Pascha celebratur; quando in utroque, quinque hebdomadibus differunt.

CAPUT X.
De Veteris Calendarii Ecclesiastici correctione, facta annos 1582 a Gregorio XIII Summo Pontifice.

Quando anno Christi 325 Concilium Nicaenum celebrabatur, aequinoctium vernum contingebat circa diem 21 Martii, et Cyclus Lunaris Aurei numeri recte monstrabat Novilunia et Plenilunia, ut in Praecedentibus diximus. Cum igitur Patres dicti Concilii putarent, aequinoctium perpetuo in 21 Martii die haesurum, et Lunam XIV primi mensis semper fore legitime per Aureum numerum monstrandam; fixerunt primum terminum Paschalem in 21 die Martii, seu in ipso die aequinoctii verni, hoc est, statuerunt, ut decima quarta Luna mensis Paschalis esset illa, quae aut in ipsum caderet aequinoctium, aut proxime post aequinoctium contingeret, et die Dominica proxime post eam sequente celebraretur Pascha, ut jam saepe diximus. Verum quia annus Solaris Politicus superat Astronomicum, ut vidimus in praecedentibus, et Aureus numerus tardius indicat Novilunia