Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/449

From GATE
Revision as of 15:45, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


quatuor integris diebus citius contingeret in coelo, quam in Calendario per Aureum numerum monstrarentur. Cujus ratio est, quia licet post annos 19 Novilunia redeant ad eosdem dies, non tamen redeunt ad easdem horas, sed una hora et aliquot minutis citius contingunt quam ante 19 annos. Quod sic breviter ostendo.
Anni 19 Lunares Politici habent dies 6939, horas 18, ut vidimus; anni vero 19 Lunares Astronomici non habent tot dies et horas, sed pauciores: Nam una Lunatio Astronomica habet dies 29, horas 12, minuta 44.3.12. (Aliqui tribuunt ipsi praeter dies, horas, minuta prima et secunda praedicta, adhuc minuta tertia 8, alii 10, alii 20; ego medium fere eligendo attribuo 12.) Si igitur ducamus hanc Lunationem in 235 (tot enim Lunationes habent anni 19, ut ostendimus) deprehendemus, quantum anticipent 19 annorum spatio Novilunia coelestia. Etenim si primo ducimus 235 in 29 dies, producimus 6815 dies: si secundo in 12 horas, producimus 2820 horas; si tertio in minuta 44, producimus minuta 10340: si quarto in minuta 3, producimus minuta 705: si postremo in minuta 12, producimus minuta 2820. Haec minuta tertia divisa per 60, reddunt minuta 47 praecise, quae addita ad 705, conflant 752. Haec secunda divisa iterum per 60, dant 12, et restant 32: additis igitur 12, ad 10340, fiunt 10352: quae divisa per 60, reddunt 172 horas, et restant minuta horaria 32. Additis 172 horis ad 2820 horas, fiunt 2992 horae: quibus per 24 divisis, prodeunt dies 124, et restant horae 16. Dies 124 additi ad dies 6815, faciunt dies 6939. Igitur 235 Lunationes, hoc est, 19 anni Lunares Astronomici, habent dies 6939, horas 16, minuta horaria 32.32: quibus horis ac minutis subtractis ex horis 18, hoc est, ex horis 17.59.60, restat hora 1.27.28.
Errat ergo Vetus Calendarium ratione anni Lunaris intra 19 annos, hora 1.27.28, hoc est, 5248.
Et quia unus dies habet minuta 86400, si velis scire, intra quot annos erret idem Calendarium uno die, dic: 5248 dant 19