Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/447

From GATE
Revision as of 16:45, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


19 numerus, incipiendo ab 1 usque ad 19, juxta eos dies cujuslibet mensis, in quibus spatio 19 annorum Novilunia Politica contingere in futurum per annos novendecim sciebant, ita ut pro primo anno ei diei cujuslibet mensis, in quo sciebant contingere illo anno Novilunia Politica, praefixerint numerum seu notam numeralem1, pro secundo vero anno numerum 2, pro tertio numerum 3, et sic deinceps usque ad 19. Et quia Novilunia Politica indicare volebant, observabant diligenter, ut Lunationes essent alternatim dierum 30 et 29, et ut Novilunia unius anni praevenirent antecedentis anni Novilunia 11 diebus, propter illas 11 dies, quibus annus Solaris superat annum Lunarem, ut diximus.
Hanc ergo 18 annorum revolutionem, et 19 numerorum dispositionem in Calendario ad Novilunia invenienda, vocarunt Veteres Cyclum Lunarem; et adeo illis placuit, ut propter utilitatem in Noviluniis per eum indagandis appellarint Aureum numerum, aureisque Litteris in Calendario depinxerint.
Hic Cyclus appositus etiam fuit Calendario Ecclesiastico Veteri, quo Ecclesia fuit usa usque ad annum correctionis; sive id factum fuerit tempore Concilii Nicaeni a Mathematicis Alexandrinis, sive postea tempore Justiniani Imperatoris a Dionysio Exiguo Abbate Romano: qui in Calendario, primo diei Januarii adscriptus est numerus 3, quia illo anno, quo appositus fuit Cyclus, numerus Aureus erat 3.
Porro Cyclus hic Aurei numeri inscriptus fuit ab Ecclesia Calendario Veteri hoc artificio. Ad primum Januarii diem positus fuit, ut dixi, hic numerus 3, eo quod anno illo, quo Cyclus fuit insertus Calendario Ecclesiastico, in usu fuerit Aureus numerus 3: reliqui numeri ab hoc formati fuere per additionem numeri 8, abjectis tamen 19, quoties summa excessit 19; ita tamen, ut si sequens major esset praecedente, non proxime ipsum fuerit secutus, sed uno die praeter misso fuerit locatus in tertio die; si minor, in immediate sequenti. Igitur cum ad primum Januarii positus sit numerus 3, fuit ad tertium diem Januarii positus hic, 11; ad quintum hic, 19; ad sextum hic, 85 ad octavum hic, 16; ad nonum hic