Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/444

From GATE
Revision as of 16:45, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Calendarii correctionem, atque adeo Pascha non in primo, sed in secundo mense fuit celebratum. Et nisi remedium per anni correctionem fuisset adhibitum, paulatim longius error progressus fuisset, tandemque Pascha in tertio quartoque mense celebrari oportuisset.
Hic ergo est primus error Calendarii Veteris, quod nimirum aequinoctium vernum ad diem 21 Martii a Concilio Nicaeno affixum, in illo non permanserit, sed propter anni quantitatem justo majorem assumptam prolapsum fuerit semper magis ac magis in antecedentia, adeoque ut spatio annorum 1257 (quot elapsi sunt a tempore Concilii Nicaeni usque ad annum correctionis) recesserit a die 21 Martii in diem 11 Martii, per dies 10 integros circiter. Et hic error tenet se ex parte anni Solaris.

§. III.
Error Calendarii Veteris circa annum Lunarem, ob vitium Cycli Lunaris.

SEcundus error ejusdem Calendarii Veteris est, quod Novilunia non recte per Aureos numeros in illo collocatos fuerint indicata semper, sed paulatim ferius ac ferius quam in coelo contigerint, adeo ut tandem circa annum correctionis quatuor et amplius diebus ferius, quam oportebat, ostensa fuerint, ut postea probabitur.
Propter quem quatuor dierum errorem saepe contigit, ut Pascha celebraretur Luna XXV, quando nimirum Luna XIV per Aureum numerum inventa (quae verius erat Luna XVIII) incidebat in diem Dominicam, ac proinde Pascha in sequentem Dominicam diem (quae XXV Lunaris mensis dies erat) differebatur. Quod tamen manifeste repugnat Decretis Summorum Pontificum, et Concilii Nicaeni, quae volunt, Pascha celebrandum esse a Luna XIV primi mensis exclusive, usque ad Lunam XXI ejusdem mensis inclusive, ut testatur etiam Beda lib. de Ratione temporum cap. 49. et 60, et Rabanus loco citato §. praecedenti, Joannes Stoflerinus in Calendario Romano, Campanus in Computo Majori, Paulus Mildeburgensis Episcopus Forosemproniensis in sua