Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/442"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "concurramus. Si autem Dominica cadat in XV Lunam, celebratur Pascha illa ipsa die, alioquin si transferretur in sequentem Dominicam, celebraretur in quarta septimana primi men...")
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 3: Line 3:
 
<center>§. II</center>
 
<center>§. II</center>
 
''Error Calendarii Veteris circa annum Solarem, ob nimiam ejus magnitudinem assumptam.''
 
''Error Calendarii Veteris circa annum Solarem, ob nimiam ejus magnitudinem assumptam.''
 +
COncilium Nicaenum, ut vidimus, affixit aequinoctium coeleste diei 21 Martii, putavitque perpetuo in illo permansurum. Praetera indicavit Novilunia coelestia per Aureum numerum quovis anno currentem, putavitque perpetuo per dictum numerum fore indicanda. At cum neutrum verum sit, ratione utriusque error in Calendarium irrepsit, et Paschatis celebrationem illegitimam, decretoque dicti Concilii contrariam reddidit. Itaque tam circa Solarem, quam Lunarem annum error commissus fuit. Utrumque ostendo: primum quidem hoc, alterum vero sequenti paragrapho

Revision as of 12:16, 12 December 2019

This page has not been proofread


concurramus. Si autem Dominica cadat in XV Lunam, celebratur Pascha illa ipsa die, alioquin si transferretur in sequentem Dominicam, celebraretur in quarta septimana primi mensis Lunaris, ut consideranti pater.
Ex quibus sequitur (ut jam ex Rabano vidimus) primum mensem Lunarem, in cujus hebdomade tertia celebrari debet Pascha die Dominica, juxta vetus Calendarium posse initium sumere ab VIII die Martii usque ad V Aprilis. Nam si Novilunium Politicum incidat in VIII diem Martii, incipit primus mensis octavo Martii, si in IX Martii incidat, incipit nono; si denique in V Aprilis incidat, incipit quinto Aprilis. Quo autem tardius primus mensis Lunaris incipit, eo tardius Pascha, et reliqua festa mobilia celebrantur, nisi littera Dominicalis impedimento sit. Semper autem in Veteri Calendario incipit quovis mense cujuslibet anni Novilunium illo die, cui affixus est Aureus numerus illo anno currens, ut postea dicetur. Unde perspicuu est, Pascha posse ac debere celebrari, ex Nicaeni Concilii decreto, in aliquo dierum a 22 Martii inclusive usque ad 25 Aprilis inclusive, uti ex Rabano quoque vidimus 5 adeo ut tota solemnitas Paschatis latitudinem habeat 35 dierum, quorum priores 10 ad finem Martii, posteriores autem 25 ad principium Aprilis pertineant. Et hi vocantur termini Paschales.

§. II

Error Calendarii Veteris circa annum Solarem, ob nimiam ejus magnitudinem assumptam. COncilium Nicaenum, ut vidimus, affixit aequinoctium coeleste diei 21 Martii, putavitque perpetuo in illo permansurum. Praetera indicavit Novilunia coelestia per Aureum numerum quovis anno currentem, putavitque perpetuo per dictum numerum fore indicanda. At cum neutrum verum sit, ratione utriusque error in Calendarium irrepsit, et Paschatis celebrationem illegitimam, decretoque dicti Concilii contrariam reddidit. Itaque tam circa Solarem, quam Lunarem annum error commissus fuit. Utrumque ostendo: primum quidem hoc, alterum vero sequenti paragrapho