Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/439"

From GATE
m (→‎top: clean up)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 3: Line 3:
 
JUdaei olim ex divino praecepto, explicato in Lib. Exodi cap. 12. Levitici cap. 21. et Numerorum cap. 9. ac 28. celebrabant Phase seu Pascha die XIV primi mensis Lunaris (Lunaribus enim mensibus utebantur) qui, ut supra dixi, is erat, cujus dies XIV Lunae (numerato etiam ipso die Neomeniae seu Novilunii) cadebat vel in diem aequinoctii verni, vel post aequinoctium primo occurrebat, ut constat ex Josepho lib. 3. cap. 13. et Philone, aliisque Judaeis antiquioribus, teste Anatolio Episcopo Laodiceae urbis Syriae (qui circa annum Domini 280, annis ferme 45 ante Concilium Nicaenum floruit) apud Eusebium lib. 7. Histor. cap. 29. Vagum ergo et mobile erat Pascha Judaeorum, et nulli certo ac determinato diei anni affixum, ut festa immobilia.<br>
 
Judaeos in hoc imitari voluit Ecclesia Catholica jam inde ab Apostolorum temporibus, statuitque, ut Pascha Christianorum, cujus Hebraicum illud figura fuit, vagum quoque esset ac mobile, in eoque celebrando eadem servarentur, quae ab Hebraeis, hoc est, ut exspectaretur aequinoctium vernum, et Luna XIV primi mensis, propter sacramentum et recondita mysteria, quae in ejusmodi celebratione Paschae resurrectionis Domini includuntur, ut docet S. August. lib. 2. ad Inquisitiones Januarii cap. I. et 2.<br>
 
Ne tamen cum Judaeis concurrerent Christiani, voluit eadem Ecclesia, ut non di XIV Lunae primi mensis, in aequinoctii diem, aut post aequinoctium proxime cadente, sed die Dominica proxime sequente diem illum XIV Lunae, Christiani Pascha celebrarent, quoniam Dominica die Christus a mortuis resurrexit post Judaeorum Pascha. Itaque si dies XIV Lunae primi mensis incidebat in diem Sabbathi, sequenti die Dominica celebrabatur Pascha: si autem incidebat in ipsam Dominicam diem, non illa die, sed Dominica sequente, hoc est, die XXI illius mensis Pascha a Christianis celebrabatur.
+
Ne tamen cum Judaeis concurrerent Christiani, voluit eadem Ecclesia, ut non di XIV Lunae primi mensis, in aequinoctii diem, aut post aequinoctium proxime cadente, sed die Dominica proxime sequente diem illum XIV Lunae, Christiani Pascha celebrarent, quoniam Dominica die Christus a mortuis resurrexit post Judaeorum Pascha. Itaque si dies XIV Lunae primi mensis incidebat in diem Sabbathi, sequenti die Dominica celebrabatur Pascha: si autem incidebat in ipsam Dominicam diem, non illa die, sed Dominica sequente, hoc est, die XXI illius mensis Pascha a Christianis celebrabatur.<noinclude><references/></noinclude>
 +
 
 +
 
 +
[[Category:AKC Works pages]]
 +
[[Category:AKC Pages]]
 +
[[Category:Organum mathematicum (1668)]]
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
 
Revision as of 10:37, 14 February 2020

This page has not been proofread

§. I.
De Paschatis celebratione quid in primitiva Ecclesia fuerit servatum, et etiamnum hodie sit servandum ec Nicaeni Concilii decreto.

JUdaei olim ex divino praecepto, explicato in Lib. Exodi cap. 12. Levitici cap. 21. et Numerorum cap. 9. ac 28. celebrabant Phase seu Pascha die XIV primi mensis Lunaris (Lunaribus enim mensibus utebantur) qui, ut supra dixi, is erat, cujus dies XIV Lunae (numerato etiam ipso die Neomeniae seu Novilunii) cadebat vel in diem aequinoctii verni, vel post aequinoctium primo occurrebat, ut constat ex Josepho lib. 3. cap. 13. et Philone, aliisque Judaeis antiquioribus, teste Anatolio Episcopo Laodiceae urbis Syriae (qui circa annum Domini 280, annis ferme 45 ante Concilium Nicaenum floruit) apud Eusebium lib. 7. Histor. cap. 29. Vagum ergo et mobile erat Pascha Judaeorum, et nulli certo ac determinato diei anni affixum, ut festa immobilia.
Judaeos in hoc imitari voluit Ecclesia Catholica jam inde ab Apostolorum temporibus, statuitque, ut Pascha Christianorum, cujus Hebraicum illud figura fuit, vagum quoque esset ac mobile, in eoque celebrando eadem servarentur, quae ab Hebraeis, hoc est, ut exspectaretur aequinoctium vernum, et Luna XIV primi mensis, propter sacramentum et recondita mysteria, quae in ejusmodi celebratione Paschae resurrectionis Domini includuntur, ut docet S. August. lib. 2. ad Inquisitiones Januarii cap. I. et 2.