Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/438

From GATE
Revision as of 15:45, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Maximo Gregorio XIII, qui magnis sumptibus illos ex universo Orbe Christiano Romam vocavit, et per decennium, quo curae illi incubuerunt, aluit. Et illud quidem Calendarium, quod in usu fuit in Ecclesia usque ad annum correctionis praedictum, vocatur nunc, Calendarium Ecclesiasticum antiquum, seu Julianum; alterum vero, quod praedicto anno correctum, et a Catholicis receptum, nuncupatur Calendarium Ecclesiasticum novum, seu Gregorianum.
Antiquum Calendarium ita est ordinatum, ut singuli menses quinque habeant columnas, prout apparet in Missalibus et Breviariis antiquis. Prima columna continet Cyclum Lunarem seu Aurei numeri, de quo postea; secunda Cyclum Solarem, seu Litteras Dominicales, de quo Cyclo atiam postea; tertia Calendas, Nonas, et Idus, cum reliquorum dierum ab illis denominatorum numeris; quarta numerum dierum mensis; quinta denique festa immobilia Sanctorum.
Novum Calendarium quoad structuram et ordinem ab antiquo non differt, nisi quoad primam columnam, quae loco Aurei numeri continet Epactas, ut postea videbimus.

CAPUT VIII.
De Veteris Calendarii Ecclesiastici erroribus, et necessaria correctione, ad Pascha legitimo tempore celebrandum.

IN Veteri Calendario Ecclesiastico Cyclus Lunaris seu Aurei numeri (ut insinuavimus, et postea explicabimus) ita erat dispositus, ut ejus ope Novilunia ac Plenilunia cuiuslibet mensis Lunaris toto anno, et consequenter primi mensis Lunaris, qui Paschatis mensis est, reperirentur; et ex his Paschatis dies erueretur. Ab hoc tamen officio successu temporis deflexit Calendarium,, contigitque, ut errores notabiles in Paschatis celebratione committerentur, contra primitivae Ecclesiae consuetudinem, et Nicaeni Concilii decreta. Hoc ut manifestum fiat, et a Tyronibus quoque intelligatur, praemittendum est breviter, quid jam olim ab Ecclesia servatum, et in dicto Nicaeno Concilio de Paschatis celebratione fuerit statutum.