Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/437"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:

amplexa est, eique festa sua tam Immobilia, quam Mobilia inseruit, et ab omnibus fidelibus recipi voluit.

Praecipua tamen, imo et unica causa, ob quam Annum Lunarem, simul cum Solari receperit Ecclesia, fuit celebratio legitima festi Paschatis, et reliquorum festorum Mobilium a Paschate dependentium. Etenim jam ab initio fundatae Ecclesiae Christi ex Apostolica institutione celebratur Pascha Christianorum in die Dominica, ob memoriam Resurrectionis Cristi illo die factae; non tamen stata ac certo mensi aut septimanae affixa Dominica die, sed illa, quae erat proxima post decimam quartam Lunam primi mensis Lunaris in anno Judaico Ecclesiastico. Primus autem Lunaris mensis in Ecclesiastico anno apud Judaeos erat ille, cujus dies decimus quartus a Novilunio inclusive cadebat vel in aequinoctium vernum, vel proxime post aequinoctium contingebat: unde Dominica dies, in qua Pascha celebrabatur, nunc in Martium, nunc in Aprilem incidebat.

Ut vero ex Calendario Juliano, quod Ecclesia elegerat, fideles omnes, praecipue vero Episcopi ac Sacerdotes animarum Curatores, discere possent, quo die quovis anno Pascha celebrandum esset, et consequenter reliqua festa Mobilia a Paschate dependentia; eadem ecclesia, sive in Nicaeno Concilio generali, celebrato post Christi Nativitatem anno 325, sive postea, Mathematicis Astronomia

Ut vero ex Calendario Juliano, quod Ecclesia elegerat, fideles omnes, praecipue vero Episcopi ac Sacerdotes animarum Curatores, discere possent, quo die quovis anno Pascha celebrandum esset, et consequenter reliqua festa Mobilia a Paschate dependentia; eadem ecclesia, sive in Nicaeno Concilio generali, celebrato post Christi Nativitatem anno 325, sive postea, Mathematicis Astronomiae peritis curam dedit, ut Cyclum Lunarem 19 annorum, a Julio Caesare insertum Calendario suo, ita disponerent in eodem, ac ordinarent, itaque ad Solis ingressum in principium Arietis, seu ad diem aequinoctii verni (quod tempore dicti Concilii circa 21 diem Martii contingebat) accommodarent, ut ad Novilunium Paschale, atque adeo ad diem Paschalis quovis anno celebrandi inveniendum inserviret. Quod qua ratione fuerit effectum, postea dicetur.

Calendarium igitur Julianum, ab Ecclesia ad festa tam Immobilia, quam Mobilia invenienda accommodatum, appellatur Calendarium Ecclesiasticum; fuitque in usu usque ad annum Christi 1582, quo correctum et purgatum ab erroribus, qui temporis successu irrepserant, fuit a peritissimis Mathematicis, procurante Pontifice

Revision as of 17:56, 3 December 2019

This page has not been proofread