Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/437"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "amplexa est, eique festa sua tam Immobilia, quam Mobilia inseruit, et ab omnibus fidelibus recipi voluit.
Praecipua tamen, imo et unica causa, ob quam Annum Lunarem, simul...")

Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:

amplexa est, eique festa sua tam Immobilia, quam Mobilia inseruit, et ab omnibus fidelibus recipi voluit.

Praecipua tamen, imo et unica causa, ob quam Annum Lunarem, simul cum Solari receperit Ecclesia, fuit celebratio legitima festi Paschatis, et reliquorum festorum Mobilium a Paschate dependentium. Etenim jam ab initio fundatae Ecclesiae Christi ex Apostolica institutione celebratur Pascha Christianorum in die Dominica, ob memoriam Resurrectionis Cristi illo die factae; non tamen stata ac certo mensi aut septimanae affixa Dominica die, sed illa, quae erat proxima post decimam quartam Lunam primi mensis Lunaris in anno Judaico Ecclesiastico. Primus autem Lunaris mensis in Ecclesiastico anno apud Judaeos erat ille, cujus dies decimus quartus a Novilunio inclusive cadebat vel in aequinoctium vernum, vel proxime post aequinoctium contingebat: unde Dominica dies, in qua Pascha celebrabatur, nunc in Martium, nunc in Aprilem incidebat.

Ut vero ex

Ut vero ex Calendario Juliano

Revision as of 12:00, 28 November 2019

This page has not been proofread