Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/433

From GATE
Revision as of 10:36, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has not been proofread


anni essent Dierum 365 tantum, neglectis interim sex horis, ut sic anni ab uno eodemque semper principio (quod non fit in Astronomicis) nempe a media nocte primum Januarii diem Artificialem praecedente, inchoarentur; quarto vero quoque anno, quo sex illae horae neglectae, quater sumptae, constituunt horas 24, atque adeo diem naturalem integrum, insereretur unus dies, ideoque quartus ille annus esset dierum 366. Quia igitur quarto illo anno unus dies anno communi adjicitur, seu inferitur, ideo ille Annus Intercalaris, seu Embolismaeus, aut Embolismicus, hoc est, Interjectitius, Germanice Cihalt Jahr/ appellatur. Et quia dies ille post 24 Februarii, seu post sextum Calendas Martii inseritur, ob idque in Calendario, et in Martyrologio Romano, bis dicitur, sexto Calendas Martii; ideo idem annus dicitur Annus Bissextilis, seu Bissextus; ac proinde tunc mensis Februarius non tantum 28. ut aliis annis, sed 29 diebus constat.
Annus Julianus uterque dividitur in 12 menses. Nomina Mensium sunt Januarius, Februarius, Martius, Aprilis, Majus, Junius, Julius, Augustus, September, October, November, December. Horum primus, tertius, quintus, septimus, octavus, decimus, et duodecimus, habent dies 31; quartus, sextus, nonus, et undecimus, dies 30; secundus in anno Communi dies 28, in Bissextili dies 29.
Idem uterque annus dividitur in Hebdomadas seu Septimanas, quarum quaelibet constat diebus septem, denominatis a septe Planetis, ut supra diximus. Quae appellandi ratio, ab antiquis introducta, perseverat etiamnum apud Christianos. Ecclesia tamen et Ecclesiastici eosdem dies appellant Ferias, initio facto a die Solis, quem diem Dominicum et Feriam primam vocant, ac deinde sequentes Feriam secundam, tertiam, etc.
Annus Communis continet Hebdomadas 52, et diem unum; Annus Intercalaris Hebdomadas 52, et dies duos. Et haec causa est, cur annus non semper ab eodem die Septimanae, ver. gr. a die Solis incipiat, sed in anno quidem comuni posticipet unum, in Bissextili duos dies, incipiatque in illo a die v. g. Lunae, in hoc a die Martis.