Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/431

From GATE
Revision as of 15:45, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Uterque inaequalis est; unde inter iglos Medium eligunt Astronomi, qui norma sit caeterorum. Communis Medius est Dier. 354, Hor. 8, Min. 48.38.13. circiter. Embolismicus Medius est Dier. 383, Hor. 21, Min. 41.18.24.

CAPUT V
De tempore Politico Solari et Lunari, ejusque in partes distributione.

TEmpus Politicum seu Civile diximus supra ante Caput 3. esse, quod ex tempore Astronomico ad usum civilis vitae accommodatum est a doctis, aut Legislatoribus. Hujus itaque regula ac mensura est tempus Astronomicum, ad quod quo propius accedit, eo perfectius censetur, ut ibidem diximus.
Temporis Politici partes, perinde ut Astronomici, sunt horae, dies, menses, et anni. Et Anni quidem ac Menses alii sunt Solares, alii Lunares; Dies autem Solares tantum sunt, uti et Horae.

§. I.
De Diebus et Horis Politicis.

DIes Politicus, perinde ac Astronomicus, vel Naturalis est, ex luce et tenebris constans; vel Artificialis, constans ex sola luce; cui succedit Nox Artificialis, ex tenebris constans. Artificialis dies incipit in Ortu Solis, et finitur in Occasu. Nox Artificialis ab Occasu Solis incipit, et finitur in Ortu.
Naturales dies Politici inchoantur ab aliis populis, nempe Babyloniis, et Judaeus olim, quamvis diverso modo, ab Ortu Solis, et in Ortu Solis finiuntur; ab aliis, nempe Italis, in Occasu Solis inchoantur et finiuntur; ab aliis, nempe plerisque Europaeis, in Meridie, ut supra etiam de Astronomicis diximus. Ex quibus constat, quatuor veluti species Dierum Politicorum statui posse, nempe Babylonicos, Italicos, Europaeos, Judaicos. Lege ibi dicta.
Horae quoque Politicae quadruplices statui possunt, juxta quadruplices diei species, et quatuor horologium schiathericorum