Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/426

From GATE
Revision as of 15:44, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Dies Artificiales in sphaera recta, seu sub Aequatore in Zonae tórrida medio, sunt perpetuo aequales noctibus, et inter se (physice saltem, seu ad sensum.)
In sphaera obliqua tantum duo dies aequinoctiales sunt aequales (physice) inter se, et suis proxime adhaerentibus noctibus, quando scilicet Sol ingreditur initium Aries-20px.png et Libra-20px.png; quod in Calendario reformato sit circa 21 Martii, et 23 Septembris, in Veteri Calendario circa 11 Martii, et 13 Septembris. Praeter hos duos dies, reliqui omnes totius anni sunt noctibus inaequales. Et in parte quidem Boreali Sphaerae obliquae, quam omnes Europaei inhabitant, ab Aequinoctio verno usque ad Solsitium aestivum, hoc est, ab initio Aries-20px.png usque ad initium Cancer-20px.png, dies continuo crescunt, et noctes decrescunt, ac proinde dies sunt longiores noctibus; a Solstitio vero aestivo usque ad Aequinoctium autumnale, hoc est, ab initio Cancer-20px.png usque ad initium Libra-20px.png, decrescunt continuo dies, et crescunt noctes, semper tamen dies sunt longiores noctibus. Ab Aequinoctio deinde autumnali usque ad Solsitium hybernum, hoc est, ab initio Libra-20px.png usque ad initium Capricorn-20px.png , dies continuo adhuc decrescunt, et fiunt breviores noctibus; a Solsitio vero hyberno usque Aequinotium vernum, crescunt quidem continuo dies, sed semper breviores adhuc sunt noctibus. In parte Australi sphaerae obliquae omnia haec in eadem proportione, sed contrario modo se habent: nam quando Borealibus dies crescunt, Australibus decrescunt, et è contrario, quando illis decrescunt, his crescunt.
In sphaera parallela tam dies quam nox artificialis constat semestri temporis spatio, ideoque illa sphaera toto anno unum solum diem naturalem habet, sex vero mensibus integris unum diem artificialem, et totidem mensibus unam noctem artificialem; nisi quod partim pb Solis excentricitatem, partim ob refractiones, paulo longior est Borealibus dies ille semestris, quam semestris nox. Plura huc spectantia videat, qui volet, in Cursu Mathematico Lib.11 Pr.I. cap.I. §.I.