Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/424

From GATE
Revision as of 10:34, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has not been proofread


rerum absolute consideratam; interdum durationem eandem certa mensura definitam; interdum denique ipsam durationis cujusque rei mensuram a motibusastrorum seu corporum coelestium petitam. Hinc Philosophus, definiens tempus, ait, esse numerum motus primi Mobilis secundum prius et posterius. Tametsi enim aliarum quoque rerum duratio pro tempore, hoc est, pro durationis mensura assumi potuisset, placuit tamen Philosopho-Astronomis coelestium corporum seu Astrorum motum, motusque durationem, utpote constantiorem, eligere. Tametsi praeterea quorumcunque corporum coelestium motus pro caeterarumrerum durationis mensura assumi potuisset, ac distingui tempus in Sidereum a stellis fixis, in Saturnium a Saturno, inJovium a Jove, in Martium a Marte, etc, placuit tamen iisdem, Solem tantum ac Lunam, utpote Luminaria notiora, in eum finem adhibere. Hinc tempus Astronomicum aliud Solare est, aliud Lunare. De utroque agemus, ac primum de Solari.
Itaque tempus Astronomicum Solare est motus Solis, ab Astronomis quam fieri potest accuratissime constitutus, et in suas partes distributus. Et sicuti duplex est motus Solis, verus scilicet seu inaequalis, et medius seu aequalis; ita duplex est tempus Astronomicum Solare, verum scilicet, quod ad motus Solis veros, et medium, quod ad medios est computatum. Illud inaequale est, hoc aequale, quia motus Solis aut inaequalis est, quoad apparentiam saltem, aut aequalis, scilicet ab Astronomis ad aequalitatem reductus, ut in Astronomia doceri solet. Et quia mensuram ut aliarum rerum, ita et temporum, oportet esse aequalem et sibi constantem; ideo tempus medium seu aequale, non verum et quoad nostram apparentiam inaequale, ab Astronomis potissimum pro mensura durationum adhibetur.

§. I.
De Diebus naturalibus, et artificialibus.

Tempus Solare dividitur in Dies, Menses, et Annos; Dies iterum in Horas, Horarum Minuta prima, secunda etc.
Dies solaris distingui solet in Naturalem, et Artificialem.