Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/415

From GATE
Revision as of 15:44, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Omnes hae Tabellae constructae sunt ita, ut juxta se positae non pentium aut ferrae figuram verticibus referant, sed lineam rectam. Poteram, at non reliquae, uti ex dicendis constabit, dum de ipsarum usu.
Omnium numeros ac litteras accurate examinavi; erroresque, qui irrepserant, sustuli. Fundamenta fabricae seu dispositionis, causasque operationis per illas, explicabimus in uberiori Instructione. Sequitur Libellus Auctoris, a sphalmatis expurgatus, et distinctionis gratia in varios divisus paragraphos.
Nota, melius esse, ut loco duodecim Tabellarum tertii generis fiant viginti quatuor, et numeri ac litterae vocabulaque illis inscripta occupent unam tantum faciem singularum; sic enim faciliorem ac jucundiorem usum habebunt, ut infra patebit

CAPUT II.

Libellus quartus, quo Auctor Organi explicat

quartum ejus Loculamentum.


Quartum Organi Mathematici Loculamentum, signatum littera D, continet, ut dixi, Tabellas pro Computo Ecclesiastico, quibus facilime ac jucundissime reperiuntur menses lunares Paschales quovis dato anno, ipsaque Festa Paschalia, una cum Festis Mobilibus a Paschate dependentibus; nec non et Cyclus Solaris, Lunarisque, Cyclus Indictionis, Epactae, aliaque ad Calendarium Ecclesiasticum Spectantia, prout ex sequenti apparebit Libello.