Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/367

From GATE
Revision as of 20:08, 21 August 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


CAPUT VI.


Tabulae Angulorum ac Laterum, ad Munimenta regularia delineanda necessariae; earumque explicatio.


Tabulae angulorum ac linearum munimentorum

SEptem tantum Polygonorum Tabulas dabo, nempe Quadrati, Pentagoni, Hexagoni , Heptagoni, Octagoni, Nonagoni, et Decagoni, quoniam plurium necessariae non sunt, cum raro Polygona infra Tetragonum et supra Decagonum muniri soleant. Si quis tamen velit plurium Polygonorum Tabulas, eas vel calculet ipse praxi praescripta praecedenti Capite, vel desumat ex Nicolao Goldmanno, apud quem magno numero extant. Ex eodem Auctore desumpsi illas, quas in Cursu Mathematico tradidi, et nunc iterum do,adjuncto Decagono. Primam seriem numerorum, ad Quadrati angulos ac latera spectantem, examinavi, et accuratissimam deprehendi, excepto calculo Defensionis figentis, in quo aliquam, sed exiguam, deprehendi varietatem. Ex quo

Vide Iconismum XXIV.

conjicio, eadem accuratione et reliquas series fuisse calculatas.

Explicatio Tabulae I.


Tabula I. continet in prima columna transversali Polygona fortificanda a Tetragono seu Quadrangulo usque ad Decagonum seu Decangulum inclusive. Ultra non extendi Tabulam, quia plurium angulorum figurae non muniuntur; nec ullum nunc in Orbe terrarum extat Munimentum regulare plurium laterum ac propugnaculorum quam novem; quale est nova Palma in statu Veneto. Secunda columna transversa continet angulos ad centrum dictorum Polygornorum: tertia angulos ad circumferentiam eorundem, quos nimirum angulos constituunt duo quaelibet Polygoni latera in uno puncto coeuntia: quarta angulos propugnaculorum in praedictis Polygonis extruendorum: quinta angulos Defensionis,scilicet minoris, ut vocant , quos nimirum linea Defensionis stringentis efficit cum cortina inter ipsam et cortinam: sexta angulos ejusdem Defensionis et Alae propugnaculi: septima angulos lineae Capitalis et Colli. Plures angulos non addidi, quia plures necessarii non sunt ad Munimentorum delineationem. Qui ultera hos