Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/352"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 8: Line 8:
 
''II. Regula. Angulum Polygoni seu ad circumferentiam reperire.''<br />
 
''II. Regula. Angulum Polygoni seu ad circumferentiam reperire.''<br />
 
Angulus Polygoni, seu angulus ad circumferentiam, quem alii angulum Figurae appellant, est in schemate IKO, qui sic reperitur. ''Angulus centri repertus subtrahatur a semicirculo, hoc est, a 180 gradibus; residuum dabit angulum quaesitum in gradibus.'' Sic si a 180 subtrahas 90, remanebunt 90 pro Tetragono; si subtrahas 72, remanent 180 pro Pentagono; si 60, remanent 120 pro Hexagono et cetera.
 
 +
[[Category:AKC Works pages]]
 +
[[Category:AKC Pages]]
 +
[[Category:Organum mathematicum (1668)]]

Latest revision as of 14:52, 22 January 2020

This page has not been proofread

CAPUT V.
De calculatione angulorum ac linearum, ad Munitionum regularium delineationem necessariorum.
Ex dictis hactenus constat, Delineationes Munitionum fieri non posse, nisi formentur anguli ac lineae, certae ac determinatae magnitudinis. Tam angulorum, quam linearum quantitas congruere debet cum Axiomatibus explicatis, et cum fine ac scopo Munitionis, adeoque certam ac determinatam requirunt proportionem, tum ad se invicem, tum ad totam Delineationem. Utrorumque igitur quantitas ac proportio indaganda est, ac in Tabulas redigenda, antequam ad Delineationem ipsam deveniatur. Hoc Capite angulorum linearumque; magnitudinem investigabimus; sequenti Capite Tabulas ipsa cum ipsarum explicatione subiiciemus.
§. I.
Angulorum calculatio.
I. Regula. Angulum centrireperire.
Angulus centri in praesenti schemate est KLO, qui sic reperitur. Numerus graduum rotius circuli polygono regulari circumscriptibilis, qui est 360, dividatur per numerum laterum polygoni propositi; Quotus dabit gradus anguli quaesiti. Sic angulum centri in Tetragono seu Quadrilatero Munimento reperies graduum 90; in Pentagono graduum 72, in Hexagono graduum 60, et cetera prout infra in Tabula apparebit: nam si 360 dividas per 4, reperies 90; si per 5 dividas, reperies 72; si per 6, reperies 60 et cetera.
II. Regula. Angulum Polygoni seu ad circumferentiam reperire.
Angulus Polygoni, seu angulus ad circumferentiam, quem alii angulum Figurae appellant, est in schemate IKO, qui sic reperitur. Angulus centri repertus subtrahatur a semicirculo, hoc est, a 180 gradibus; residuum dabit angulum quaesitum in gradibus. Sic si a 180 subtrahas 90, remanebunt 90 pro Tetragono; si subtrahas 72, remanent 180 pro Pentagono; si 60, remanent 120 pro Hexagono et cetera.