Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/341

From GATE
Revision as of 19:57, 17 June 2018 by Irene Guerriero (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "SECTIO PRIMA.<br /> ''De Delineatione Munitionum Regularium.''<br /> Quid regulares Munitiones sint, iam diximus. Delineatio earum, sive in charta, sive in campo, est linearum...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


SECTIO PRIMA.
De Delineatione Munitionum Regularium.
Quid regulares Munitiones sint, iam diximus. Delineatio earum, sive in charta, sive in campo, est linearum, a quibus valli circa Munitionem extruendi exterius latus incipit, descriptio. Haec autem descriptio quid sit, intelligentur ex sequentibus. Delineationem alii Ichonographiam appellant. Nos in Cursu Mathematico Delineationem ab Iconograpia distinximus. Illam Itali vocant Disegno, Galli Dissein, Germani Grundrise. Huius praxin antequam doceamus, primo terminos seu voces, quibus Delineationis, vel potius ipsium Munitionis partes (quae anguli ac latera seu lineae sunt) nunc exprimi solent praemittimus, repententes eadem, quae in Cursu Mathematico scripsimus, correcta tamen, ubi correctione opus fuit.
CAPUT III
De terminis seu vocabulis in Munimentorum Delineatione usitatis.
In tota Architectura militari, seu scientia Fortificatoria, et in singulis eius partibus, multa et plerumque ecotica in usu nunc sunt vocabula, partim a Mathematicis, partim a militibus, belliducibus, et polemicis Architectis introducta; quorum quidem alia sunt usitata apud Latinos, alia apud Italos, alia apud Gallos, alia apud Germanos et Belgas. Horum rursus, alia superficies, alia partes solidas, Vocabula ad Delineationem spectantia significant latera, et lineas, acangulos. Haec igitur prius explicanda sunt. Quod ut faciam, ipsasque Munimentorum lineas et angulos ob oculos Tironum ponam; propono Munimenti pentagoni regularis Delineationem