Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/335

From GATE
Revision as of 15:45, 22 January 2020 by PedrettiWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


CAPUT II
Libellus, quo Auctor Organi explicat tertium eius loculamentum.
Tertium Loculamentum Organi, ut iam dixi, signatum littera C, continet praxes delineandi Munitiones à Tetragono usque ad Decagonum, hoc est à Munitione IV. laterum usque ad Munitionem X. laterum inclusivè, uti et earum vallum, thoracem, fossam, viam apertam, contra scarpam( uti nunc vocant) facile ac sine ambagibus, tam in charta, quàm in campo, ex propriis Tabellis in eum finem constructis.
Tabellas ipsas, unà cum usu et praxiearunde, explicat brevissime Auctor sequentibus verbis, quae distinctionis gratia in paragraphos distinxi
LOCULAMENTUM TERTIUM
signatum littera C, continens Tabellas pro FORTIFICATORIA.

Recensentur et breviter explicantur Tabellae omnes universim, tum praecipuè primi generis
Hoc Loculamentum duplicis differentiae Tabellas continet. Priores septem, rubro colore tinctae, continent totidem Polygonorum, à IV. usque, a X. quoad angulos et latera proportiones. Et in antica quidem parte angulorum ratio, in postica laterum proportio in pedibus Geometricis consideratur, ut in Applicatorio bacillo, nigro colore tincto, apparet; in quo singulaum partium nomina, quae unicuique Tabellae applicata, longitudines partium in pedibus monstrant.
Alterum Tabellarum genus septem pariter Tabellas continet, albo colore imbutas; quae proportiones singularum partium solidarum quoad molem exhibent, uti ex Applicatorio, nigro colore imbuto, patet, in quo partes solidae secundum longitudinem,