Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/332

From GATE
Revision as of 14:45, 22 January 2020 by PedrettiWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Tabellarum continet praecipuarum linearum seu laterum eorundem septem Polygonorum à IV. usque ad X. magnitudinem. prout eondem Iconismo XXII. apparet.
Utriusque faciei Tabellis addita est alia Tabella Applicatoria, continens in facie una nomina angulorum, in altera facie nomina laterum seu linearum, prout in citato Iconismo apparet.
Posteriorum Tabellarum facies unica continet magnitudines ac proportiones partium solidarum eorundem septem Polygonorum à IV. usque ad X. cuiusmodi sunt vallum, thorax sive lorica, scabellum, fossa etc. , quarum partium nomina continet alia Tabella Applicatoria, prout apparet in eodem Iconismo XXII.
Tabellae in Organo dispositae, et in Iconismo praesenti expressae, referunt in vertice dentium figuram. Hoc tamen necessarium non est, sed referre possunt lineas rectas. Commodum tamen est dicto modo illas effigiare, ut faciliùs agnoscatur, quae quibus associandae sint, maxime Applicatoriae Tabellae: si enim haec cum quavis alia ita disponatur, ut dentium apices ambo non ad eandem partem cedant, sed unus ad dexteram, alter ad sinistram; certum est, illas incombinabiles esse, eligique debet alia quae Applicatoriae applicetur
Tabellarum numeros ex Geometriae regulis eruit, et in Pinaces seu Tabellarum columnas disposuit olim, et anno 1625 edidit Adrianus Metius in Geometria Practica Parte 2. Sed iam obsoleta est eiuscemodi proportio inter Munimenti partes, aliamque adinvenit solers industria atque experientia sagacium Belliducum, alias in Tabulas redactam, quas dabimus in Instructione Uberiore, iamque antea ex parte tradidimus in Cursu Mathematico Lib.22.
Auctiores sunt praedictae Tabulae apud Metium, praesertim quae apud Auctorem Orgeni albo imbutae sunt colore.
Aliquos titulos in Applicatoria, et numeros in Applicatis omisit Auctor. Poterat omittere plures, et corum loco alios apud Metium positos adducere. Nos infrà dabimus et has et alias auctiores, et accuratiores.
Sequitur Libellus Auctoris Organi.