Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/330

From GATE
Revision as of 14:45, 22 January 2020 by Irene Pedretti (talk | contribs)
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


sermones, adsiduae scribentium ea de re lectitationes, longae ac molestae ad visenda Munimenta varia in Provinciis exteris extructa peregrinationes, operosae eorundem in Regnis ac Provinciis propriis molitiones. Hinc prima ferè ac praecipua eorum, quorum curae Principum ac Nobilium filii commissi, eò collimat industria, ut illi in Fortificatoria progressus faciant quàm maximos.
Quemin finem Auctores quosvis, qui ea de re scripsere, evolvunt sedulò, praxes excogitant varias et compendiosas ob oculos non mentis tantium, sed corporis quoque ponendi quod Illos apprehendere volunt.
Hac quoque, de causa Organi Auctor, cùm Principem suum Mathematicis in Disciplinis instruere vellet, non omittendam Fortificatoriam existimavit.
Tertium igitur Loculamentum Organi Fortificatoriis instruxit Tabellis, earumque usum peculiari explicavit Libello, sed nimis quàm breviter, succinctiusque, quàm Principes materiam Sibi adeo propriam explicatam vellent.
Quare et hac quoque fusius explicanda, aliaque non pauca addenda, quae partim Tironum, partim Instructorum institutioni serviant. Primo ergo loco Auctoris Libellum proponam integrè, purgatum tamen à sphalmatis, quae amanuensis vitio irrepserant, tum in Tabellas, tum in tabellarum explicationem Libello comprehensam. Et quamvis obsoleta nunc sit angulorum