Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/286

From GATE
Revision as of 17:39, 20 May 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


distantia inter mensorem et basin altitudinis est minor quam altitudo, juxta illam proportionem, quam exprimit facies anterior Tabellae primae Geometricae, quam dedimus Proposit. I. nempe dum abscinduntur partes duae, distantia est sextuplo minor altitudine, et altitudo sextuplo major distantia: dum vero abscinduntur partes tres, distantia est quadruplo minor altitudine, et altitudo quadruplo major quam distantia etc. prout in dictae Tabellae facie anteriore exprimitur. Quoniam igitur supponitur, distantia mensoris a basi altitudinis esse pedum, passuum etc. duodecim praecise; dum abscinduntur partes duae, altitudo erit pedum, passuum etc. 72, nempe sextuplo major quam distantia: dum vero abscinduntur partes tres, altitudo erit pedum, passuum etc. 48, nempe quadruplo major quam distantia. Et sic de reliquis, prout in praesenti facie Tabellae exprimitur. Sic porro construitur praecedens Tabella.


Facies posterior Tabella secundae Geometricae.