Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/269

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


recti sunt; angulus B A E aequatur angulo H F G, per 29. primi. reliquusque B E A reliquo G H F, per 32. primi;) ideo ut B E 6, ad B A 12, ita H G 15, ad G F 30.

Annotatio I.


Ex dictis iterum patet, in hoc quoque operandi modo cadente perpendiculo in latus versum C D, umbram altitudinis esse majorem altitudine; cadente in angulum C, umbram esse aequalem altitudini; cadente in latus rectum B C, umbram minorem esse altitudini.

Annotatio II.


Patet ulterius, quo Sol est altior, eo umbram esse breviorem; quo depressior ille, eo hanc longiorem. Demonstrationem dedimus Cap. 3 §.3.Coroll.2.

CAPUT VI.


De dimensione altitudinem verticalium accessibilium (ss tedesca) ope Tabellarum Geometricarum albo colore imbutarum.


FUndamenta jecimus Tabellarum Geometricarum Loculamento fecundo Organi inclusarum. Nunc earundem constructionem et usum explicabimus, initio facto ab illis, quae albo imbutae sunt colore; in quarum facie anteriore continentur proportiones umbrarum rectarum, in posteriore versarum umbrarum cum umbrosis verticaliter erectis. Repono Tabellas singulas, singularumque constructionem et usum explico.

PROPOSITIO I.


Construere et explicare Tabellam primam Geometricam, continentem proportionem umbrae rectae et versae cum umbroso verticali.


Tabellae primae Geometricae contructio.

TAbella Geometrica prima heac est, quae sequitur, sed transverso situ exhibita, quam supra in Iconismo IV.perpendiculari situ exhibuimus.