Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/240"

From GATE
 
(No difference)

Latest revision as of 19:47, 20 February 2020

This page has not been proofread


corpora, quae objectu suo umbram efficiunt, et quo increment crescent ac decrescant pro diversa Solis supra Finitorem elevation, non omnibus est manifestum, ideoque hic insinuandum saltem, cum et eorum, quae diximus, et quae dicturi sumus, apodixis ex hujus rei notitia dependeat. Sed prius quis umbra recta, quid versa, explicandum.

§ I.


Quid sit umbra recta, et quid versa.


Umbra recta et versa.

OPtici, Metereoscopici, Photoscioteriographi, Geometrae practici, et quotquot aut umbrae propietates atque effectus considerant, aut ejusdem ope suas peragunt operationes, umbrarum alias vacant rectas, alias versas.

Recat umbra est, quam corpus opacum perpendiculariter seu angulos rectos Horizonti, aut eidem parallel plano insistens, in subjectam superficiem projicit. Ejusmodi est umbra, quam columnae, turres, pyramides, arbores, aliaeque res similes, erectae perpendiculariter supra terram, projiciunt in ipsam terram, cui insistunt.
Vestra umbra est, quam corpus opacum Horizonti parallelum projicit in planum eidem Horizonti ad angulos recttos insistens. Eiusmodi est umbra quam stylus muro perpendiculariter supraplanum Horizontale erecto infixus ad angulos rectos, projicit in ipsum murum. Explico utramque umbram melius sequentibus schematibus.