Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/238

From GATE
Revision as of 19:02, 20 February 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "<center>PARS SECUNDA.</center><br> <center> Instructio uberior pro Geometria practica.</center><br> ''TAmetsi Mathesis universa, et quidquid toto ujus ambitu continetur, Princ...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


PARS SECUNDA.


Instructio uberior pro Geometria practica.


TAmetsi Mathesis universa, et quidquid toto ujus ambitu continetur, Principum ac Nobilium sit studiuam ac scientia, utpote nullo non tempore et summon in pretio ab Ipsis habita, et a plurimis ingenti cura eculta; quae tamen Architecturam militarem concernit, hocest, quae Munimenta delineare in planis, construere in campis, defendere, obsidere, expugnare docet, quae ordinare ac locare castra, dirigere acies, aliaque id generis praestare ex arte praescribit, tan est Illis Ipsis propria ac peculiaris, quam assuetum

Geometriae practicae utilitas.

Eiusdem suprema Militiae munia obire. Quae Architectura quoniam sine rudi saltem aliqua geometriae practicae cognitione addisci, atque in opus deduci vix potestm haec illi praemittenda est. Facit hoc Auctor Organi, ita tamen, ut ex innumeris, quae varii atque doctissimi Scriptores hactenus de illa tradiderunt, seligat facillima, quae videlicet sine Instrumento fere, et sine Arithmetico calculo peragi possunt. Quae tametsi levia videri queant, ingeniosa tamen