Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/237"

From GATE
 
(No difference)

Latest revision as of 18:50, 20 February 2020

This page has not been proofread


resecet. Sit verbi gratia 40.mus gradus. Quaere hunc gradum in prima columna Tabellarum, et statim in secunda columna habebis 83 pedum altitudinem quaesitam; hypothenusam vero sive declivitatem in tertia columna 130 pedum. Ita cadente filo (data distantia 100 pdum) in 30.mum gradum, erit altitude 57, declivitas 115 pedum. Cadente iterum filo in gradum 25.tum , quaere hunc gradum in prima columna primae Tabellae, et secunda columna in Loculamento 25.to gradui correspondente dabit 46 pedum altitudinem, et 110 declivitatem quaesitam. Cadente vero filo in 72.dum gradum, erit altitude 307, declivitas 323 pedum.
Verum cum haec facillima sint captu, eorum exposition non amplius immorabimur.

§ IV.


Expositio et Usus Tabulae latioris.


Tabula latior continent ex una parte columnas umbrae rectae et versae, et altera Geometricas figuras numeris adaptas. Prima columna monstrat puncta umbrae rectaem secunda latus 12 partium, tertia notam mensuram. Cujus haec praxis est.
Cadente filo verbi gratia in umbra recta in sextum punctum, et nota mensura existente 60 partium; tenebit primum locumin Regula aurea punctum umbrae 6, secundum locum latus 12 punctorum, tertium nota mensura 60 partium. Quae ductis 12 in 60, habebis 720; quae divisa per 6, punctum videlicet umbrae rectae, dant 120, altitudinem rei, atque adeo fie tut 6 ad 12, ita 60 ad aliud, videlicet ad 120. Haud secus in aliis punctis procedes. In umbra versa secundae columnae primo loco ponitur 12, in secondo loco 6, in tertio 60. Juxta auream regulam ita operaberis. Duc 6 in 60, et prodibunt 360; quae divisa per 12, dant 30 altitudinem quaesitam.
In postica vero parte Tabulae latioris uti omnia figuris monstrata sunt, ita exposition non indigent.