Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/231

From GATE
Revision as of 10:46, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


est numeris et vocabulis, prout in Iconismo apparet. Quid autem significent numeri, vocabula explicant. Usum exponit Aictor Organi in peculiari Libello, quem dabimus Capite sequenti. Eundem usum, uti et fundamenta seu rationes constructionis dictarum Tabellarum exponemus uberius infra suo loco.
Secundo. Tres aliae Tabellae, rubro colore in frintibus imbutae. Harum quoque faciesutraque signata ets numeris et vocabulis, prout in Iconismo apparet. Usum similariter explicat Auctor Organi in dicto Libello, et nos uberius infra explicabimus, una cum modo quo constructae sunt.
Tertio. Tabella quaepiam lactior, cujus utramque faciem exhibit Iconismus. Usus requirit calculum Arithmeticum, praesertim Regulae aurae; qui calculus ad praecedentium Tabellarum usum non requiritur. Hanc quoque Tabellarum uberius nos explicabimus infra suo loco.
Omnes Tbellas, quas praesens Iconismus IV. Exhibit, possumus, differentiae gratia, appellare Tabellas Geometricas, quia Geometriae practicae usibus inserviunt.
In praedictum Tbellarum numeros irrepserant nonnulli errores, Amanuensis utique vitio; quos irrepserant nonnulli errores, Amanuensis utique vitio; quos sustulimus. Paucula etiam vocabula, ubi opus fuit, immutavimus. Plura ad Tabellarum tum fabricam, tum iusum spectantia, dabimus infra.
In fundo Organi continetur Quadrans et Quadratum Geometricum, uni et eidem Tabulae lignae plano inscripta. Utriusque mention fiet frequens in sequenti Capite. Formam et structuram dabimus infra, usumque uberius explicabimus.

CAPUT II.


Libellus secundus, quo Auctor Organi explicat secundum ejus Loculamentum.


Loculamenti secondi explicatio

SEcundum Loculamentum, signatum littera B, usus et praxes Geometriae practicae per Tabellas