Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/223

From GATE
Revision as of 15:33, 11 February 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs)
This page has not been proofread


Tres mulieres rusticae ferunt ad forum ova vendenda, prima 10, secunda 30, tertia 50; et vendunt singula aequali pretio (hoc est, tantum accipit una pro quolibet ovo, quantum latera) et tamen venditis omnibus, singulae habent aequalem pecuniam, nec plus una plus quam alia. Quaeritur, quomodo venditio fuerit instituta.

VI.



Divinare potest Arithmeticus, quem numerum alter mente conceperit, aut quot nummos in marsupio habeat. Quaeritur, qua ratione sit instituenda operatio?

VII.


Divinare quoque potest Arithmeticus, quae persona ex multis annulum in mensa expositum clam acceperit, in quo digito, et in qo digiti articulo eum gestet.

VIII.


Potest Arithmeticus disponere nummos verbi gratia, aut quascunque alias res, numero 25, in quatuor 25, in quatuor angulis+ ita, ut in capite et calce sint 9, in brachio dextro et calce 9, in brachio sinistro et calce 9, et postest ex illis 25 rebus auferre res 2, imo 4, imo 6, imo 8, imo 10, imo 12, imo 14, et nihilominus efficere, ut semper sint 9 in capite et in calce, in brachio sextro et calce, in brachio sinistro et calce.

IX.


Disponit qui 100 poma in un linea recta, omnia uno passu ab se invicem se juncta; jubetur alius illa colligere singulatim, seu unum post aliud, et reponere intra corbem, ita ut collecto et reposito primo redeat ad secundum, et collecto ac reposito secundo redeat ad tertium, et sic consequenter. Quaeritur, quot passus conficere debeta collector?

X.


Scit Arithmeticus, quomodo per figuras arithmeticas vulgares scribenda undecim millena, undecim centena, et undecim, sive Germanice exprimendo,eilff tausend/eilff hundert/uneliff.