Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/181

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


In Divisorem 24) a 98, remanebuntque 2; quae scribe supra 8 Dividendi, et deletis 98 et 24, promove Divisorem N, stabitque exemplum ut in IIda Operatione.
Quarto. Quoniam Divisor 24, stat sub 20 Dividendi, et inquiri debet, quoties Divisor contineatur in membro Dividendi, cui suppositus est; descendendo iterum in dictis columnis AB, et CD, quaere 20, membrum videlicet Dividendi, cui suppositus est Divisor N; quod membrum 20 cumm non inveniatur in columnis seu Tabellis, nec numerus proxime minor ipso; signum est, Divisorem in eo non contineri, ne semel quidem. Scribe ergo cifram post lunulam pro Quoto, et, delete Divisore, relictoque Dividendo immoto, promove Divisorem; stabit exemplum ut in IIItia Operatione. Quinto. Quoniam Divisor 24, stat nunc sub 207; descendendo iterum in dictis duabus Tabellis, quaere membrum hoc Dividendi, nempe 207: quae cum non inveniantur praecise in Tabellis, quaere numerum proxime minorem, et invenies in octavo ordine seu serie quadratultorum hunc numerum, 192; quod signum est, Divisorem 24 contineri octies in mumero 2017. Scribe ergo 8 post lunulam pro Quoto, et subtrahe 192, a 207, et remanebunt 15; quae scribe supra, et deletis 207, cum Divisore 24, promove eum; stabitque exemplum ut in IVta Operatione. Sexto. Quaere in iisdem duabus Tabellis membrum Dividendi, cui nunc suppositus est Divisor, nempe 153, aut proxime minorem numerum; et invenies in sexto ordine quadratulorum 144; quae subtrahe a 153, et remanebunt 9; dele ergo 153, et Divisorem 24, et erit peracta tota Divisio, et stabit Exemplum ut in Vta Operatione, in quo vides Quotum esse 4086 9/24.

Exemplum II.


Qui praecedens Exemplum intelligit, non potest habere difficultatem ullam in aliis quibuscunque; quoniam tamen Paulo difficilius est qaum ut statim a quibuslibet Tyronibus intelligatur, placuit aliud facilius proponere.