Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/178

From GATE
Revision as of 11:07, 18 May 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "3 unitates; reliquas vero sexaginta unitates, quoniam aequivalent sex denitatibus adde ad 4 praecedentis columnae, siunt 10; scribe ergo 0,et retine 1, quae Unitas aequivalet...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


3 unitates; reliquas vero sexaginta unitates, quoniam aequivalent sex denitatibus adde ad 4 praecedentis columnae, siunt 10; scribe ergo 0,et retine 1, quae Unitas aequivalet centenario, addita cum altera residua unitate, facit 2 centenaria.
Si tertio multiplicanda 4 6 5, per 3. Colloca numeros, ut vides in Exemplo III. et quaere Multiplicandum in Tabellarum vertice, easque Tabellas dispone,ut apparet in Figura II. Deinde exscribe numeros ex tertia serie quadratulorum sic: primo 5; deinde 1 et 8, faciunt 9; tertio 1 et 2, faciunt 3; demum 1. Erit ergo Summa producta numerus B.
Sint quarto multiplicanda eadem 4 6 5, per 9. Colloca numeros,ut in Exemplo IV. vides et quaere Multiplicandum in columnarum vertice, ad dospone, ut in eadem Fig. II. vides. Exscribe deinde seriem nonam quadratulorum, scribendo videlicet 5; deinde 4 et 4, quae faciunt 8; et deinde 5 et 6, quae faciunt 11, scribunturque 1 infra, et 1 retinetir; demum 3 et 1 retentum faciunt 4. Ergo Summa producta est numerus C.
Sint quinto multiplicanda 1 0 4 4, per 28. Collocatis numeris, et quaesito Multiplicando in columnarum vertice, ut in Fig. III. apparet, exscribe primo seriem octavam quadratulorum, et habebis numerum D. Deinde excribe seriem secumdam, et habebis