Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/176

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


Simili prorsus modo procedendum est, quotcunque figuris constet Multiplicandus, et Multiplicator.
Quando aut inter Miltiplicandum, aut inter Multiplicatorem, aut inter utrumque occurrit, unus aut plures zeri, seive initio ad dexteram, sive in medio; serventur illa, quae diximus supra Cap.6. Annotat.I.II. et III.

CAPUT IX.


De Multiplicatione per columnas Tabulae Pythagoricae mobiles.


Multiplicatio per columnas Tabellae Pythagoricae mobiles

Tabellae Neparianae hactenus explicatae, nihil aliud sunt quam ipsissimae columnae, ex Tabula Pythagorica supra cap. 6. §. 1. Proposita excissae; solum discrimen esr, quod quadratula Tabellarum Neperianarum divisa sunt diagonali linea in duo trinagula, quadratula vero columnarum Pythagoricarum indivisa manent: item, quod numeri simplices, qui in Pythagoricis columnis occupant totum quandratulum, in Neperianis occupant solum triangulum inferiorem seu dexterum; numeri vero duplices, qui in Pythagoricis quadratulis indivisi sunt, dividantur in Neperianis, et singuli occupant singular triangula unius ejusdemque quadratuli.

Quare si ad novem columnas Pythagoricae Tabulae addatur decima, quae in singulis quadratulis unum solum zerum habeat; quidquid circa Multiplicationem sit per Tabellas Neperianas, fieri etiam potest per columnas Pythagoricas dissectas, ac mobiles, ut diversimode inter se misceri pro exigentia Multiplicandi numeri queant. Rem exemplis declaro.