Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/169

From GATE
Revision as of 16:40, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


binarii in Divisorem 41, est proxime minor quam 93. Secundo, ex Tabula Phytagorica extensa, aut ex Tabellis Neperianis, de quibus supra cap. 1. et 2. ex Auctore Organi, et iterum capite sequenti. Tertio, si Quotus verisimilis accipiatur, et ducatur mentaliter in primam et secundam figuram, ad sinistram Divisoris, ut videatur, num Summa resultans subduci possit a suprascripto numero Dividendi: si enim subduci possit a suprascripto numero Dividendi: si enim subduci non potest, Quotus est nimis magnus; si facta a mentaliter subductione remanet nimis multum, Quotus est nimis parvus. Quarto, per Subtractionem, si Divisor a Dividendo subducatur quoties potest: tot enim unitates continere debet Quotus, quoties Divisor fuit subductus a Dividendo. Ex quo patet, Divisionem esse compendiosam Subtractionem, ut supra etiam adverti.
Haec sufficiant de Elementis numerorum integrorum per viam ordianriam; nunc explicabimus usum Tabellarium Neperianarum in Multiplicatione et Divisione.

CAPUT VIII.


De Usu Tabellarium Neperianarum in Multiplicatione.


Tabella Naperiana

Tabellae, quae in primo Organi Loculamento continentur, quasque supra cap.1. delineavimus, et usum illarum cap. 2. Ex Auctore Organi declaravimus, appellantur ab Inventore Nepero Neperianae, ut ibidem diximus. Usum facilem habent in Multiplicatione et Divisione, prout ex citato capite 2. patet. At quoniam doctrina Auctoris Organi brevissima est, placuit paulo fusius hoc et sequenti capite eandem explicare, repetendo pleraque, quae de earundem Tabellarum fabrica et usu docuimus in Arithmetica nostra Par. 2. cap. 2. Addemus tamen aliqua nova et Principibus, aliisque rerum harum eastimatoribus non ingrata.