Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/168

From GATE
Revision as of 10:45, 18 May 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "num et ipsa toties contineatur in illa parte Dividendi, quae ipsi correspondet. Sic in exemplo supra posito,ubi proposita erant 3284, dividenda per 43, sinistima figura Diviso...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


num et ipsa toties contineatur in illa parte Dividendi, quae ipsi correspondet. Sic in exemplo supra posito,ubi proposita erant 3284, dividenda per 43, sinistima figura Divisoris 4 continetur quidem octies in 32, sub quibus posita est figura 4; at quia sequens Divisoris figura 3 non continetur octies in sequenti figura Dividendi, nempe in 8, ideo non possunt poni 8 pro Quoto, sed tantum 7, quia in 8 una cum residuo ex 32, continetur septies. Quod sine septies quidem contineretur, ponenda essent pro Quoto tantum 6.
X. Si tam Dividendus, Quam Divisor, habet ad dexteram cigreas, abscindantur tot cifra ab uno, quot ab alteri, et cum reliquis figuris sit Divisio more consueto. Ut si dividenda sint 89400 per 2300; abscindantur utrimque, duo zeri, et Dividendi residuum 894, dividatur per Divisoris residuum 23, proveniunt pro Quota 30 20/23. Sequitur operatio ejusdem exempli.

Exemplum.

XI. Quotus particularis in singulis operationibus (in quo onveniendo constitit tota sere difficultas Divisionis) facile invenitur sequentibus modis. Primo, si incipias multiplicare Divisionem totum per 2, per 3, per 4, etc. donec invenias in Producto bel praecise membrum Dividendu, ipsi Divisori suprascriptum, vel numerum proxime minorem dicto membro : tunc enim Quotus, qui quaeritur, est ille numerus, per quem ultimo multiplicasti Divisorem. Ut volo scire, quoties 41 aontineantur in 93: multiplico 41 per 2, et produco 82: multiplico iterum per 3, et produco 123: dico ergo, 41 in 93 contineri bis, quia numerus 82, productus ex ductu numeri binaris