Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/166

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


Annotationes.


I. Pro Quoto nunquam in particularibus operationibus (quando nimirum inquiritur, quoties Divisor reperiatur in membro Dividendi sibi suprascripto) poni debet post lunulam plus quam una figura, atque adeo Quotus particulariis numquam potest esse ma or quam 9, quia totus Divisor numquam potest saepius contineri in sibi directe suprascripto membro Dividendi.
II. Id quod remanet tam post singuals Operationes, quam post totam Divisionem peractam, debet esse minus quam totus Divisor, alioquin erratum fuit, et signum est, Quotum in operatione aliqua particulari acceptum fuisse nimis parvum; ac proinde major accipi debet, reiterando operationem.
III. Quando, aliquo Quoto particulari accepto, et facta multiplicatione illius in Divisorem, Summa resultans est major quam pars illa Dividendi, a qua fieri debet subtractio; signum est, Quotum acceptum esse nimis magnum; ac proinde minor accipi debet, et operatio reiterari.
IV. Quotus totalis, tota divisione peracta, debet habere tot figuras, quoties Divisor sub Dividendo fuit positus ac promotus, sive Divisio fiat per unicam figuram, sive per plures. Unde statim a principio sciri potest, quot figura ac debeat habere Quotus, qui quaeritur.
V. Quando minor numerus per majorem proponitur dividendus, ut 48 per 60, non potest fieri divisio, sed ponendus est Dividendus supra Divisorem, inrejecta linolea, sic 48/60 . Significat, Divisorem non contineri in Dividendo, ne semel quidem, debereque Dividendum resolvi in alias partes minores, et consequenter plures, ut fieri possit divisio.
VI. Cum magnus numerus dividendus est per magnms numerum, expedit, ut, facta una aut altera operatione particulari, examinetur Divisio facta, antequam ulterius procedatur, ne, si erratum fortassis fuit, error ulterius propagetur. Examinatur autem pars Divisionis non aliter, quam tota Divisio.
VII. Si Divisor habet af dexteram unam aut plures cifras, possunt abjici, et a Dividendo possunt abscindi totidem figura ad dexteram